Arcana Coelestia (Potts) n. 4413

Previous Number Next Number See English 

4413. Quod lux caeli in se habeat intelligentiam et sapientiam et quod sit intelligentia veri et sapientia boni a Domino, quae coram oculis angelorum ut {1} lux apparet, per vivam experientiam mihi scire datum est; elevatus sum in lucem quae scintillabat sicut lux radiosa ex adamantibus; in qua cum tenerer, visus sum mihi abduci ab ideis corporeis ac induci in ideas spirituales ac ita in illa quae sunt intelligentiae veri et boni; ideae cogitationis quae a luce mundi suam originem traxerunt, apparebant tunc a me remotae et quasi ad me non pertinentes, tametsi obscure aderant: inde nosse datum, quod quantum homo in lucem illam venit, tantum in intelligentiam: inde est quod [quo] intelligentiores angeli sunt, eo in majore et illustriore luce sint {2}. @1 i in caelis$ @2 i inde etiam vocantur lucis angeli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church