Arcana Coelestia (Potts) n. 4625

Previous Number Next Number See English 

4625. Sed societates ex quibus totum caelum quod est Maximus Homo, consistit, sunt plures, et sunt magis et minus universales; magis universales sunt quibus integrum membrum, aut organum, aut viscus correspondet; minus universales quibus partes eorum, et partium partes: unaquaevis societas est imago totius, nam quod unanimum est, ex totidem sui imaginibus componitur: societates illae magis universales, quia sunt imagines Maximi, habent societates particulares intra se quae similiter correspondent: locutus sum quandoque eum illis qui in societate in quam missus, pertinebant ad provinciam pulmonum, cordis, faciei, linguae, auris, oculi, et cum illis qui ad provinciam narium, ex quibus etiam scire datum quales sunt, quod nempe sint `perceptiones'; perceperunt enim quicquid in societate contigit in communi, non autem ita in particulari sicut illi qui in provincia oculi sunt, hi enim discernunt et intuentur illa quae perceptionis sunt: et quoque observare datum {1} quod perceptivum eorum varietur secundum status mutationes communes societatis in qua sunt. @1 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church