Arcana Coelestia (Potts) n. 4656

Previous Number Next Number See English 

4656. Erat spiritus qui mecum loquebatur ad auriculam sinistram, ad posteriorem ejus partem ubi musculi elevatores auriculae; is mihi dicebat quod ad me missus ad dicendum quod is nihil reflectit super illa quae alii loquuntur, modo auribus illa capiat: cum loquebatur, voces quasi {1}eructabat; dixit quoque quod ita loquatur: inde scire dabatur quod interiora non inessent ejus loquelae, ita parum vitae, et quod inde eructatio talis; dictum quod tales qui parum ad sensum rei attendunt, sint qui ad cartilagineam et osseam partem auris externae pertinent. @1 eructabantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church