Arcana Coelestia (Potts) n. 4791

Previous Number Next Number See English 

4791. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Gustus et linguae, et quoque Faciei cum illo

Lingua introitum praebet ad pulmones, et quoque ad ventriculum, {1} ita repraesentat sicut atrium ad spiritualia et ad caelestia, ad spiritualia qui ministrat pulmonibus et inde loquelae, ad caelestia quia ministrat ventriculo qui alimenta praebet sanguini et cordi; quod pulmones correspondeant spiritualibus et cor caelestibus, videatur n. 3635, 3883-3896;

quapropter lingua in genere correspondet affectioni veri, seu illis in Maximo Homine qui in affectione veri sunt, et postmodum in affectione boni ex vero; qui itaque amant Verbum Domini, et inde desiderant cognitiones veri et boni, illi ac provinciam illam pertinent; sed cum differentia, quod sint qui ad ipsam linguam qui ad laryngem et tracheam, qui ad guttura, etiam qui ad gingivas, tum qui ad labra; nam ne quidem minimum apud hominem datur cum quo non es correspondentia. [2] Quod illi qui in affectione veri sunt, ad provinciam illam in lato sensu intellectam pertineant, pluries datum est experiri, et hoc per manifestum influxum nunc in linguam et nunc in labra, cum quibus etiam loqui datum est; et observatum quod etiam quidam interioribus linguae e labrorum correspondeant, et quidam exterioribus; qui exteriora vera cum affectione solum recipiunt, non autem interiora, at {2} haec tamen non rejiciunt illorum operationem sensi non in linguae interiora sed in exteriora. @1 i ac ministrat utrique$ @2 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church