Arcana Coelestia (Potts) n. 4803

Previous Number Next Number See English 

4803. Memoratu dignum est quod prorsus ignotum {1} in mundo, nempe quod spirituum bonorum et angelorum status continue mutentur et perficiantur et quod sic evehantur in interiora provinciae in qua sunt, ita in nobiliores functiones; est enim in caelo continua purificatio, ac ut ita dicatur, nova creatio; sed usque ita se res habet quod nusquam aliquis angelus ad absolutam {2} perfectionem pervenire possit in aeternum, Dominus solus est perfectus, in Ipso et ex Ipso est omnis perfectio. Qui correspondent ori, continue volunt loqui, nam in loquendo summum voluptatis captant {3}; cum illi perficiuntur, rediguntur ad id ut non aliud loquantur quam quod conducit sociis, communi, caelo, Domino; augetur apud illos jucundum ita loquendi in tantum, in quantum perit cupido se spectandi in loquela, et ambiendi sapientiam ex proprio. @1 i est$ @2 A ip absolutam above line.$ @3 habent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church