Arcana Coelestia (Potts) n. 4906

Previous Number Next Number See English 

4906. 'Educite illam et comburatur': quod significet quod exstirpandum, nempe internum Ecclesiae quod per `Tamarem' repraesentatur, constat ex significatione `educere illam et comburere' quod sit exstirpare, `educere' praedicatur de vero, et `comburere' de bono, quae exstirpanda: quod `comburere' praedicetur de exstirpatione boni, constat pluribus locis in Verbo; {1}hoc inde est quia `ignis ac flamma' in spirituali sensu est bonum {2}, et inde calor est affectio boni; (c)ac in opposito sensu ignis et flamma est malum, et inde calor est {3}affectio mali, n. 1297, 1861, 2446; etiam (t)bonum actualiter est ignis spiritualis ex quo calor spiritualis qui vivificat, et malum est ignis et inde calor qui consumit; quod bonum amoris sit ignis spiritualis, et quod affectio illius boni sit calor spiritualis, constare potest manifeste ei qui attendit et reflectit; si enim reflectit unde ignis et calor vitalis homini, comperiet quod ex amore, ut primum enim {4}cessat amor, etiam frigescit homo, et quo magis in amore est, eo magis calescit; nisi ex illa origine foret vitale hominis, nequaquam potuisset vitam habere; sed ignis ille seu calor spiritualis qui facit vitam, fit ignis {5} comburens et consumens apud malos, vertitur enim apud illos in talem; apud animalia rationis expertia, etiam calor spiritualis influit et facit vitam, sed vitam secundum receptionem in formis eorum organicis, inde illis scientiae et affectiones connatae, {6}ut apibus et reliquis. @1 causa$ @2 i n. 934$ @3 A d affectio i cupiditas. All refs. given have cupiditas$ @4 cesset$ @5 i et calor$ @6 sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church