Arcana Coelestia (Potts) n. 5381

Previous Number Next Number See English 

5381. Qui provinciam renum, ureterum et vesicae in Maximo Homine constituunt, sunt tali genio ut nihil potius velint quam explorare et {1} scrutari quales alii sunt, et sunt quoque qui cupiunt castigare et punire, modo aliquid justitiae in causa sit. Munia etiam renum, ureterum et vesicae talia sunt, nam sanguinem in {2} se prolectum {3} explorant si quid seri inutilis et damnosi ibi sit, et quoque separant ab utili, et dein castigant, nam versus inferiora detrudunt, et in via et dein variis modis vexant; haec munia sunt illorum qui provinciam illarum partium constituunt. At spiritus et spirituum societates quibus ipsa urina, imprimis urina fetida, correspondet, sunt infernales; ut primum enim urina separata est a sanguine, tametsi est in tubulis renum, aut intus in vesica, usque est extra corpus, nam quod separatum est, non magis aliquem circulum in corpore facit, proinde non ad ejus partium existentiam et subsistentiam aliquid contribuit.

@1 seu$ @2 ad$ @3 protectum I, protectum T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church