Arcana Coelestia (Potts) n. 5385

Previous Number Next Number See English 

5385. Ex his constare potest quid significat quod in Verbo dicatur `quod Jehovah probet et scrutetur renes et cor', tum `quod renes castigent', ut apud Jeremiam, Jehovah probans renes et cor, xi 20:

apud eundem, Jehovah probans justum, videns renes et cor, xx 12:

apud Davidem, Probas corda et renes Deus justus, Ps. vii 10 (A. V. 9):

apud eundem, Jehovah explora renes meos et cor meum, Ps. xxvi 2:

apud eundem, Jehovah Tu possides renes meos, Ps. cxxxix 13:

apud Johannem, Ego sum Qui scrutatus renes et cor, Apoc. ii 23;

per `renes' ibi significantur spiritualia, et per `cor' caelestia, hoc est, per `renes' significantur illa quae sunt veri, et per `cor' illa quae sunt boni; causa est quia renes purificant serum, et cor ipsum sanguinem, inde significatur per `probare, explorare et scrutari renes' probare, explorare et scrutari quantum et quale veri, seu quantum et quale fidei est {1} apud hominem; quod id significetur, etiam patet {2} apud Jeremiam, Jehovah propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, xii 2:

et apud Davidem, Jehovah ecce veritatem desideras in renibus, Ps. li 8 (A. V. 6):

quod etiam castigatio tribuatur renibus, etiam liquet apud Davidem, Noctibus castigant me renes mei, Ps. xvi 7.

@1 sit$ @2 ita sit patet quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church