Arcana Coelestia (Potts) n. 5390

Previous Number Next Number See English 

5390. Excretionibus immundis correspondent etiam {1} alii spiritus, nempe {2} tales qui in mundo {3} vindictae tenaces fuerunt; apparuerunt hi mihi antrorsum {4} versus sinistrum; {5} excretionibus illis immundis etiam correspondent qui spiritualia ad terrestria immunda deducunt; adveniebant etiam tales, et secum ferebant cogitationes spurcas, ex quibus {6} etiam spurca loquebantur, tum quoque quae munda fuerunt, ad immunda flectebant, et in talia vertebant; ejus generis plures fuerunt et infima plebe, etiam ex aliis qui in mundo inter digniores; hi quidem in vita corporis non ita locuti sunt in consortiis, sed usque ita cogitarunt, inhibuerunt enim se loqui sicut cogitarunt {7} ne sic in infamiam venirent, et perderent amicitias, lucra et honores, at usque inter similes sui, cum in libero, loquela fuerat qualis infimae plebis, et adhuc foedior, quia facultate quadam intellectuali {8} praediti sunt, qua abusi {9} ad conspurcandum etiam sancta Verbi et doctrinae.

@1 quoque$ @2 sicut$ @3 vita corporis$ @4 i paulo$ @5 i quoque$ @6 et ex illis$ @7 loqui enim sicut cogitarunt, se inhibuerunt per decora externa$ @8 i sua$ @9 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church