Arcana Coelestia (Potts) n. 5395

Previous Number Next Number See English 

5395. Sunt qui non propter aliquem usum patriae nec societatum ibi, sed propter sibi, nihil jucundi habentes in officiis sed solum in honorari et coli, propter quem finem etiam officia ambiunt, et praeterea in edere, bibere, ludere, conversari, ob nullum alium quam voluptatis finem; illi in altera vita nullatenus interesse possunt consortiis bonorum spirituum, minus angelorum; apud hos enim usus facit jucundum, et secundum usus quoque est eis quantum et quale {1} jucundi; regnum enim Domini non est nisi quam regnum usuum; cum in regno terrestri quisque aestimatur {2} et honoratur secundum usum, quid non in regno caelesti? Illi qui vixerunt {3} solum sibi et voluptati, absque fine alius usus, etiam sub natibus sunt, et secundum voluptatum species et fines, degunt in sordibus.

@1 i eorum$ @2 existimatur$ @3 i absque fine usus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church