Arcana Coelestia (Potts) n. 5558

Previous Number Next Number See English 

5558. Sunt spiritus, (qui) dum aliquid scire volunt, dicunt quod ita sit, sic {1} unus post alterum in societate; et tunc cum dicunt, observant num id fluat libere absque aliquo renisu spirituali; dum enim non ita est, tunc percipitur ut plurimum renisus ab interiore; si non ab iis appercipitur renisus, putant quod ita sit, et id non aliunde sciunt; tales sunt qui glandulas cutaneas constituunt; sed eorum duo (t)sunt genera, unum quod affirmat quia apparet fluentia, ut dictum, ex qua conjectant quod quia non renisus, sit conveniens formae caelesti, consequentur vero, et sic quod affirmatum; alterum genus, quod audacter affirmat quod ita sit, tametsi id non sciunt. @1 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church