Arcana Coelestia (Potts) n. 5720

Previous Number Next Number See English 

5720. Hypocritae cum apud me fuerunt, nempe qui sancte locuti de Divinis, cum affectione amoris de publico et proximo, et testati justum et aequum, et usque corde suo spreverunt illa, et quoque irriserunt; cum licebat eis influere in partes corporis quibus ex opposito correspondebant, injecerunt dolorem dentibus, et ad praesentiam proximam tam gravem ut non sustinere potuissem; et quantum removebantur tantum cessabat dolor; quod ostensum repetitis vicibus ne aliquid dubii superesset. Inter illos fuit quidam in vita corporis sui mihi notus, quapropter cum illo locutus; et quoque sicut ejus praesentia erat, ita dolor dentibus et gingivis; is cum {1}sursum levabatur ad sinistrum, dolor sinistram maxillam et sinistri temporis os, usque ad ossa genae invasit. @1 superius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church