5827. `Et exivit unus a me': quod significet discessionem apparentem interni boni, constat a significatione `exire' seu abire, quod sit discessio; et a repraesentatione `Josephi' quod sit internum bonum, de qua prius; quod discessio apparens fuerit, {1}patet, nam Josephus vixit. (s)Cum hoc ita se habet: per illa quae memorantur de Josepho a principio ad finem repraesentatur in suo ordine glorificatio Humani Domini; consequenter in sensu inferiore regeneratio hominis, nam haec est imago seu typus {2}glorificationis Domini, n. (x)3138, 3212, (x)3296, 3490, 4402, 5688; [2] cum regeneratione hominis ita se habet: quod in primo statu quando homo introducitur per verum in bonum, verum appareat manifeste, quia in lumine mundi est et non procul a sensualibus corporis; bonum autem non ita, hoc enim est in lumine caeli, et procul a sensualibus corporis, est enim intus in hominis spiritu; inde est quod verum quod fidei appareat manifeste, non autem bonum, tametsi hoc adest continue et influit et facit ut vera vivant; alioquin nusquam regenerari posset homo; at cum hic status peractus est, tunc (t)bonum se manifestat, et hoc per amorem erga proximum, et per affectionem veri propter vitam; haec sunt quae quoque repraesentantur per Josephum, quod ablatus sit et non apparuerit patri suo et quod postea ei se manifestaverit; intelligitur etiam hoc per discessionem apparentem interni boni, quae significatur per `exivit unus a me'.(s) {3} @1 quia Josephus vixit, patet$ @2 illius$ @3 A has a line across the page here, below which is an undeleted passage, not used here but forming the end of n. 5843, which see.$