6963. `Et ecce manus ejus leprosa sicut nix': quod significet profanationem veri, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, ut supra n. 6947, et quod sit verum, quia potentia spiritualis consistit in vero, n. 6948, 6960; et ex significatione `leprae' quod sit profanatio, in specie profanatio veri, de qua sequitur. In Verbo historico multum agitur de lepra, de ejus varia apparentia in cute, de qualitate ejus inde judicanda, de leproso quod vel includendus, vel exiturus e communione, vel liberandus; deque lepra in vestibus, in vasis, inque ipsis domibus; quod tantum de lepra agatur, non est propter lepram ut morbum, sed quia significabat profanationem veri, ita propter sensum spiritualem, et quia Judaei et Israelitae prae aliis profanare 2 verum potuerunt; si enim novissent interna Verbi, (c)et ipsa vera quae repraesentabant ritualia Ecclesiae apud illos, et fidem illis {1}habuissent, et tamen vixissent secundum genium suum, nempe in amore sui et mundi, in odiis (c)et vindictis inter se, inque crudelitate contra gentes, non potuissent non profanare vera quibus semel fidem habuerant; nam credere veris et vivere contra illa est {2}profanare illa; quapropter etiam a cognitionibus veri interni detinebantur quantum possibile erat, n. 3398, 3489, usque adeo ut ne quidem sciverint quod victuri post mortem; nec crediderint quod Messias venturus ut salvaret animas in aeternum, sed ut gentem illam eveheret super omnes in universo; et quia gens illa talis {3}fuit, et quoque hodie talis est, ideo adhuc detinentur a fide, etiam si in medio Christianismo vivunt; inde nunc est quod lepra quoad quale suum tantum descripta sit. 3 Quod `lepra' significet profanationem veri, patet ab illis quae de `lepra' statuta sunt apud Mosen, Lev. xiii 1 ad fin.; in descriptione illa continetur in sensu interno omne quale profanationis veri, ut qualis profanatio illa si recens sit, qualis si vetus, qualis si interius in homine, qualis si etiam exterius, qualis si {4}sanari possit, qualis si non possit, quae media, et plura; quae omnia nusquam alicui nota fieri possunt quam per sensum internum Verbi; sed quia profana sunt quae describuntur per `lepram,' non licet singulariter explicare illa quae in descriptione ejus {5}sunt; caelum {6}etiam horret {7}ad solam nominationem profani; tantum licet hoc inde adducere, quod 4 Si efflorescendo effloruerit lepra in cute, et contexerit lepra universam cutem (d)plagae a capite ejus usque ad calcem ejus, sub omni conspectu oculorum sacerdotis; et viderit sacerdos quod ecce (t)lepra contexerit universam carnem ejus, tunc mundam pronuntiabit plagam; tota conversa est in albam, mundus est. Quo vero die apparuerit in eo caro viva, immundus erit, Lev. xiii 12-14;
{8} nisi {9} ex sensu interno {10}sciretur quomodo hoc se haberet, {11} quod ille mundus {12} qui totus leprosus a capite (x)ad calcem, appareret hoc sicut (x)paradoxon; sed per leprosum a capite ad calcem intelligitur qui novit interna vera, sed non agnoscit illa seu credit illis, is non interius in profanatione est, sed exterius, quae removetur; idcirco is mundus est; {13}si autem scit vera fidei et {14}credit illis, et tamen vivit contra illa, is in profanatione est interius, et quoque qui {15} crediderat, et postea negat; quare dicitur `quo die apparuerit in eo caro viva, immundus erit'; per `carnem vivam' intelligitur agnitio et fides {16}; (m)videantur quae supra n. 6959 allata sunt.(n) @1 habuerint$ @2 prophanatio$ @3 est hodie, ut si credat interna quae significabant et (m)repraesentabant ritus Ecclesiae apud illos institutae, non possent non prophanare illa, nam in amore terrestri sunt, hoc est, in sordida avaritia et in amore sui, ita in contemtu aliorum et in fastu, ita in vita prorsus contra illa, haec causa est quod gens illa etiam hodie detineantur ab agnitione Domini et a fide in Ipsum, et quod teneantur in negatione veritatum internorum Verbi(n)$ @4 emendari$ @5 Before in descriptione$ @6 enim$ @7 ut nominetur prophanum$ @8 i non$ @9 i quam$ @10 scitur$ @11 i nam$ @12 i esset$ @13 at si agnoscit but at si scit may be intended.$ @14 crediderit altered to credidit but credit probably intended.$ @15 i semel$ @16 i veri$