7078. Sciendum quod spiritus aliarum tellurum non appareant intra sphaeram ubi spiritus nostrae telluris, sed extra illam, quidam ad majorem quidam ad minorem distantiam, et quoque ad diversas plagas; causa est quia spiritus unius telluris non similis genii (c)ac vitae sunt cum spiritibus alius telluris; tum quia alias provincias in Maximo Homine constituunt; status vitae dissimilitudo facit apparentiam illam; sed in caelo intimo non apparent a [se] mutuo separati. Spiritus autem Mercurii non apparent ad certam plagam nec ad certam distantiam, {1} sed apparent nunc antrorsum, nunc sinistrorsum, nunc paulo ad tergum; causa est quia licet illis pervagari universum ad comparandum sibi cognitiones, et sic ad locupletandum memoriam; {2}planeta illorum sistitur spiritibus a tergo, similiter etiam sol mundi cum de illo cogitant, nam de illo ne hilum apparet; quod a tergo sistatur, (m)causa {3} est quia sol mundi {4} illis qui in altera vita prorsus in obscuro est et caligo; sol caeli autem seu Dominus apparet antrorsum {5} ante dextrum oculum quia inde illis omnis lux;(n) oculus enim dexter non modo correspondet visui intellectuali quatenus illuminatur a vero sed etiam quatenus a bono, n. 4410; ita Dominus aspicit hominem ex bono et illuminat illum per bonum. @1 i sicut spiritus aliarum tellurum,$ @2 ipsa planeta$ @3 i dicta$ @4 i et lux ejus$ @5 i est$