Arcana Coelestia (Potts) n. 7482

Previous Number Next Number See English 

7482. Quondam cum spiritus Martis apud me essent et occuparent sphaeram mentis meae, adveniebant spiritus e nostra tellure, et se quoque in sphaeram illam infundere volebant; sed tunc spiritus nostrae telluris facti sunt sicut insani, ex causa quia prorsus non conveniunt; spiritus enim nostrae telluris (m)spectant semet et mundum, ita {1}sunt in idea versa ad se; spiritus autem Martis spectant caelum, ita Dominum et proximum, inde {1}sunt in idea versa a se;(n) {2}ex eo est contrarietas; sed tunc adveniebant spiritus angelici Martis, ex quorum adventu communicatio {3}adempta est; et sic spiritus nostrae telluris recesserunt. @1 After se$ @2 inde$ @3 demta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church