7652. `Et dixerunt servi Pharaonis ad illum': quod significet admonitionem ab illis qui in timore, constat ex significatione `dicere,' cum ab illis qui {1} vident sui interitum ad {2}illos in societate' qui se obstinant, quod sit admonitio; et ex significatione `servorum Pharaonis' quod sint qui infestant ex inferiore sorte, ac in timore; {3}quod in timore sint, patet ab illorum his dictis, `Quousque erit hoc nobis in laqueum? dimitte viros, {4}et serviant Jehovae Deo illorum; an nondum scis quod pereat Aegyptus?' quae verba quod ex timore sint, {5}liquet; tum etiam ex eo quod per `servos Pharaonis' intelligantur mali qui {6} infestant, et mali non ad bonum suadent nisi ex timore, videatur n. 7280. @1 i ex timore$ @2 socios$ @3 quod illi per servos Pharaonis in sensu interno hic intelligantur$ @4 d ut i et A, ut I cp n. 7651, 7654$ @5 patet$ @6 i ex inferiori sorte sunt et$