839. Vers. 1. Et recordatus est Deus Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae. 'Recordatus est Deus' significat finem tentationis et principium renovationis: per 'Noahum' significatur, ut prius, homo Antiquae Ecclesiae: per 'omnem feram, et omnem bestiam quae cum illo in arca' significantur omnia quae apud illum: 'et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae' significant dispositionem omnium in suum ordinem.