9050. Quod `anima' significet vitam spiritualem, constat ex significatione `animae' quod sit vita hominis, sed vita fidei ejus, quae est vita spiritualis. In Verbo passim dicitur `cor et anima,' et ibi per `cor' significatur vita amoris, et per `animam' vita fidei; sunt {1}homini binae facultates recipientes vitam a Domino, una vocatur voluntas, altera intellectus; ad facultatem quae vocatur voluntas, pertinet amor, nam bona amoris faciunt vitam ejus, ad facultatem autem (x)quae vocatur intellectus, pertinet fides, nam vera fidei faciunt vitam ejus; sed hae binae vitae apud hominem usque unum {2}sunt, et cum unum sunt, tunc quae fidei sunt, etiam amoris sunt, nam amantur, et vicissim quae (x)amoris sunt etiam fidei sunt, {3}quia creduntur; talis vita est omnibus {4} in caelo. Quod in Verbo vita amoris, seu quod idem est, voluntas, dicatur 2 `cor,' et quod vita fidei, seu quod idem est, intellectus, dicatur `anima,' est causa quia illi qui in amore in Dominum sunt et vocantur caelestes, in Maximo Homine seu caelo {5}constituunt provinciam cordis, {6}et qui in fide in Dominum sunt et {7}inde in charitate erga proximum, {8}constituunt provinciam pulmonum, videatur n. 3635, 3883-3896; inde est quod per `cor' in Verbo significetur amor qui est vita voluntatis, et per `animam' fides quae est vita intellectus, n. 2930, 7542, {x}8910; anima enim in lingua originali dicitur a respiratione, quae est pulmonum. Quod fides pertineat ad facultatem intellectualem, est quia haec 3 illustratur a Domino cum homo recipit fidem; inde est ei lux seu apperceptio veri in talibus quae fidei sunt cum legit Verbum; et quod amor pertineat ad facultatem voluntariam, est quia haec accenditur a Domino cum homo recipit amorem; inde est ei ignis vitae et perceptio sensitiva boni. 4 Ex his constare potest quid in Verbo proprie intelligitur per `cor' et quid per `animam,' ut in sequentibus his locis: apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde et ex tota anima, et ex omnibus viribus tuis, Deut. vi 5, 6:
apud eundem, Amabis Jehovam Deum tuum, et servies Ipsi, ex toto corde tuo et ex tota anima tua, Deut. x 12, xi 13:
apud eundem, Custodies statuta et judicia, et facies ea, in omni corde tuo et in omni anima tua, Deut. xxvi 16:
apud Evangelistas, Jesus dixit, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et toto robore tuo (c)ac cogitatione tua, Matth. xxii 35 [A.V. 37]; Marc. xii 30, 32; Luc. x 27;
`cor' pro vita amoris, et `anima' pro vita fidei, `robur' pro illis quae procedunt ex vita amoris, ita quae ex corde seu voluntate, et cogitatio pro illis quae procedunt ex vita fidei, ita quae ex anima seu intellectu 5 illustrato: similiter apud Esaiam, Cor elusum deerrare facit eum ut non eripiat animam suam, {9}et dicat, Nonne mendacium in dextra mea? xliv 20:
apud Jeremiam, Gaudebo super illis ad faciendum bonum illis, et plantabo illos in terra in veritate, toto corde Meo et tota anima Mea, xxxii 41;
ibi de Jehovah, hoc est, Domino, `cor' {10}dicitur ex Divino Bono, quod est amoris seu misericordiae, et `anima' ex Divino Vero, quod est fidei apud hominem. 6 Quod haec significentur per `cor et animam' in Verbo, pauci intra Ecclesiam hodie sciunt ex causa quia non expenderunt quod homini binae facultates sint inter se distinctae, nempe voluntas et intellectus, et quod illae binae facultates unam mentem constituent ut homo sit vere homo; nec expenderunt quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad bonum et verum, {11} et quod conjuncta erunt ut sint aliquid et producant; ex ignorantia illorum effluxit quod separaverint fidem ab amore, nam qui ignorat universales illas leges non scire potest quod fides se referat ad verum et amor ad bonum, et quod, nisi conjuncta sunt, non sint aliquid, fides enim absque amore non est fides, et amor absque fide non est amor, {12}nam amor suum quale habet a fide, et fides suam vitam ab amore, inde fides absque amore est {13} mortua, et fides cum amore est {13} viva; (m)quod ita sit, constare potest a singulis in Verbo, nam ubi agitur de fide ibi etiam agitur de amore, ut {14}sit conjugium boni et veri, hoc est, caelum, et in supremo sensu Dominus in omnibus et singulis ibi; quod tale conjugium sit, videatur n. {15} 683, 793, 801, 2516, 2712, (x)4138 fin., 5138, 5502, 6343, (x)7945, 8339;(n) ex his nunc patet unde est (x)quod homo Ecclesiae hactenus non sciverit quid in Verbo intellectum sit per `cor' et quid per `animam.' Quod `anima' in Verbo sit vita fidei, evidenter constare potest a 7 locis ubi `anima' dicitur, ut in his sequentibus: apud Moschen, Non in pignus accipies molam aut molarem, nam animam ille accipiens in pignus, Deut. xxiv 6;
dicitur quod `is animam accipiat in pignus qui molam' quia in sensu interno per `molam' significantur illa quae fidei sunt, n. 7780: apud Esaiam, Erit sicut cum somniat famelicus, quasi esset comedens, sed quando evigilat, jejuna est anima ejus; aut quando somniat sitiens, quasi esset bibens, sed quando evigilat, ecce lassus est, et anima ejus appetens, xxix 8;
`jejuna anima' et `appetens anima' pro desiderio discendi {16} bona et vera fidei {17}: apud eundem, Si expromseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, lviii 10;
'expromere famelico animam tuam' pro (x)desiderantem instruere in veris fidei, {18} `animam afflictam saturare' pro instruere {19}in bono fidei: apud Jeremiam, 8 Si indueris te dibapho, si {20}ornaveris te ornatu auri, si {21}ruperis stibio oculos, frustra pulchram reddes te; abhorrebunt a te amatores, animam tuam quaerent, iv 30;
hic `anima' pro vita fidei, proinde pro ipsa fide apud hominem, quia haec vitam ejus spiritualem facit; quod fides sit quae per `animam' intelligitur, patet a singulis in illo versu: apud eundem, Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima (c)illorum sicut hortus irriguus; irrigabo animam lassam, et omnem animam quae dolet, xxxi 12, 25;
`anima' pro vita fidei apud hominem Ecclesiae, qui dicitur fieri sicut hortus, quia per `hortum' significatur intelligentia quae ex veris fidei, n. 100, 108, 2702, et {22}anima dicitur irrigari quia per 'irrigari' significatur 9 instrui: apud eundem, Cum periculo animarum {23}nostrarum adducimus panem nostrum, propter gladium deserti, Threni v 9;
`periculum animarum' est periculum jacturae fidei et inde vitae spiritualis; `gladius' enim `deserti' est falsum pugnans contra vera quae fidei, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294: apud Ezechielem, Javan, Thubal, et (x)Meschech, hi mercatores tui, cum anima hominis, et vasis aeris dederunt (x)negotiationem tuam, xxvii 13;
`anima hominis' pro interiore vero fidei ex bono, `vasa aeris' pro exterioribus veris fidei ex bono, `vasa' enim sunt vera exteriora seu vera scientifica, n. 3068, 3079, et `aes' est bonum naturalis, n. 425, 1551; nisi sciretur quod `anima hominis' sit fides, non posset intelligi 10 quid significat `mercari cum anima hominis et cum vasis aeris': apud eundem, Omnis anima vivens quae reptat, quocumque venerint fluvii, vivet, unde fit piscis multus valde, qui veniunt eo aquae hae, et sanantur, xlvii 9;
ibi de novo templo, hoc est, de nova Ecclesia spirituali {24}a Domino, `anima vivens quae reptat' pro veris scientificis quae fidei, {25}'piscis inde multus' sunt scientifica, n. 40, 991, `fluvii' pro illis quae sunt intelligentiae, quae ex veris fidei, n. 2702, 3051; hic nec absque sensu interno sciretur quid foret {26}piscis multus ex eo quod fluvii illuc veniunt: apud Davidem, Salvum fac me, Deus, quia venerunt aquae usque ad animam meam, (x)Ps. lxix 2 [A.V. 1]:
et apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam meam, ii 6 [A. V. 5]; `aquae' hic pro falsis, et quoque pro tentationibus quae fiunt per 11 injecta falsa, n. 705, 739, 756, 790, 8137, 8138, 8368: apud Jeremiam, Jehovah dixit, Num de gente, quae sicut haec, non sumpserit ultionem anima Mea? v 9, 29:
apud eundem, Castigationem admitte, Hierosolyma, ne avertatur anima Mea a te, ac redigam te in vastitatem, vi 8;
{27}'anima' cum de Domino, pro Divino Vero: apud Johannem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, factumque est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari, Apoc. xvi 3;
`mare' pro {28} scientificis in {29}complexu, n. 28, `sanguis' pro veris fidei ex bono, et in opposito sensu {30}pro veris fidei falsificatis et profanatis, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, inde `anima vivens' pro vita ex fide: apud Matthaeum, 12 Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis, aut bibituri, vi (x)25;
`anima' pro {31}veris fidei, `edere et bibere' pro instrui in bono et vero fidei, in sensu enim interno agitur ibi de vita spirituali et de ejus nutricione: apud eundem, Quisquis vult invenire animam suam, perdet illam, et quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet illam, x (x)39;
`anima' pro vita fidei qualis est credentibus, et in opposito sensu pro vita non fidei qualis est non credentibus: apud Lucam, In patientia vestra possidete animas vestras, xxi (x)19;
`possidere animas' pro illa quae sunt fidei et inde vitae spiritualis; similiter in perplurimis aliis locis. @1 After facultates$ @2 erunt$ @3 nam$ @4 i qui$ @5 constituant$ @6 at$ @7 vocantur spirituales in Maximo Homine seu coelo$ @8 constituant AI$ @9 ut$ @10 tribuitur Ipsi$ @11 i ac in opposito sensu ad malum et falsum,$ @12 amor enim$ @13 i fides$ @14 sic IT$ @15 In A a space is left for the following numbers, but none is inserted.$ @16 i illa quae$ @17 i sunt$ @18 i et$ @19 illum$ @20 ornaberis$ @21 rumpas$ @22 quae$ @23 vestrarum AI$ @24 Domini$ @25 inde piscis multus pro scientificis$ @26 quod piscis multus ex eo quod fluvii illuc venerint$ @27 ex anima, cum de Deo, est ex judicio veritatis, ita ex veritate, at ex corde est ex misericordia$ @28 i veris$ @29 communi$ @30 verum fidei falsificatum et prophanatum$ @31 vita$