Arcana Coelestia (Potts) n. 9793

Previous Number Next Number See English 

9793. Postea locutus sum cum spiritibus qui ex illa tellure, quibus narrabam plura de nostra tellure, sicut quod scientiae hic sint quae non alibi, ut astronomica, geometrica, mechanica, physica, chymica, medica, optica, philosophica, praeter artes quae nec alibi cognitae, ut naves construendi, metalla fundendi, scribendi super chartis, et eadem vulgandi typis, et sic communicandi cum omnibus in tota tellure, etiam conservandi in posteritatem milium annorum; et quod ita factum sit cum Verbo, quod a Domino, et quod ideo Verbum revelatum constanter manens sit in hac tellure, videatur n. 9350-9360.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church