Last Judgment (Whitehead) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. ((i.)) Quod omnes quotcunque nati sunt homines a principio creationis, et defuncti, sint in caelo vel in inferno, consequatur ex illis quae dicta et ostensa sunt in articulo praecedente, quod nempe caelum et infernum sint ex humano genere, patet absque explicatione. Communis fides hactenus fuit, quod homines non prius venturi sint in caelum aut in infernum, quam die ultimi judicii, quando animae rediturae sunt in sua corpora, et sic fruiturae talibus quae propria corporis esse creduntur. In hanc fidem adducti sunt simplices ex illis qui professi sunt sapientiam, et inquisiverunt de interiori statu hominis. Hi quia nihil cogitaverunt de spirituali mundo, sed solum de naturali, ita nec de spirituali homine, inde nesciverunt quod spiritualis homo, qui cuivis homini est in naturali, sit aeque in forma humana, sicut naturalis homo: inde nec in mentem eorum venit, quod naturalis homo suam formam humanam trahat ex suo spirituali homine; tametsi videre potuerunt, quod spiritualis homo agat in omnia et singula naturalis hominis ad nutum, et quod naturalis homo prorsus nihil agat a se. Spiritualis homo est qui cogitat et vult, nam hoc naturalis homo ex se nequit; et cogitatio et voluntas est omne in omnibus naturalis hominis, agitur enim naturalis homo sicut vult spiritualis, et quoque loquitur sicut is cogitat, tam prorsus ut actio non sit nisi quam voluntas, et loquela non sit nisi quam cogitatio; nam si aufers hanc et illam, cessat momento et loquela et actio. Ex his patet quod spiritualis homo sit vere homo, et quod sit in omnibus et singulis naturalis hominis; ita quod ejus effigies sit similis, nam pars seu particula naturalis hominis, in qua non agit spiritualis, non vivit. Sed spiritualis homo non potest apparere coram naturali homine, nam naturale non videre potest spirituale, sed spirituale potest videre naturale; hoc enim juxta ordinem est, illud autem contra ordinem, datur enim influxus spiritualis in naturale, ita quoque visus, nam visus etiam est influxus, non autem vicissim. Spiritualis homo est qui vocatur spiritus hominis, et qui apparet in mundo spirituali in perfecta forma humana, et qui vivit post mortem. Quia intelligentes non sciverunt aliquid de spirituali mundo, proinde nec aliquid de spiritu hominis, ut supra dictum est, ideo ceperunt ideam quod homo non vivere possit homo, priusquam ejus anima rediret in corpus, et reindueret ejus sensus; inde ortae sunt tam vanae ideae de resurrectione hominis, quod nempe corpora, etiamsi a vermibus et piscibus exesa, et in pulverem prorsus dilapsa, ex Divina omnipotentia recolligenda essent, et animabus reunienda; et quod hoc non exstiturum sit, quam in fine mundi, quando universam aspectabile interiturum est; praeter plura similia, quae omnia excedunt captum, et quae ad primum intuitum mentis obveniunt impossibilia, et contra Divinum ordinem; et inde quoque fidem plurium infirmant; nam qui ex sapientia cogitant, non credere possunt nisi quod aliquo modo comprehendunt, et fides impossibilium non datur, hoc est, fides talium quae homo cogitat esse impossibilia: inde quoque argumentum negationis desumunt illi, qui non credunt vitam post mortem: sed quod homo statim post. obitum resurgat, et quod sit tunc in perfecta forma humana, videatur in opere De Caelo et Inferno, et ibi in pluribus articulis. Haec dicta sunt, ut adhuc confirmetur, quod caelum et infernum sint ex humano genere; ex quo consequitur, quod omnes quotcunque nati sunt homines a principio creationis, et defuncti, sint in caelo vel in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church