Divine Wisdom (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. [115.] X. (QUOD CONJUNCTIO RECIPROCA SIT AMORIS ET SAPIENTIAE.)

Quod conjunctio reciproca sit amoris et sapientiae, seu quod idem, voluntatis et intellectus, tum affectionis et cogitationis, pariter boni et veri, est arcanum nondum revelatum. Quod conjunctio sit, ratio potest detegere, at non ita quod conjunctio reciproca sit. Quod ratio possit detegere quod conjunctio sit, patet ex conjunctione affectionis et cogitationis; nemo enim cogitare potest absque affectione; et qui vult inquirere percipiet quod affectio sit vita cogitationis, tum quod qualis est affectio talis sit cogitatio, quare si accenditur una accenditur altera, et si frigescit una frigescit altera; inde est cum laetatur homo laete cogitat, cum contristatur triste cogitat, pariter cum irascitur iracunde cogitat, et sic porro. Intra e superiore cogitatione in inferiorem tuam, et attende, et videbis. Similis est conjunctio amoris et sapientiae, quia omnis affectio est amoris, et omnis cogitatio est sapientiae; tum similis est voluntatis et intellectus, nam amor est voluntatis et sapientia est intellectus; et similis boni et veri, quia bonum est amoris et verum est sapientiae, ut in antecedente articulo confirmatum est. De qua conjunctione videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 11-27) allata sunt.

[116.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.(2)]

Quod conjunctio reciproca sit, hoc quoque ex affectione et cogitatione concludi potest, ex eo, quod affectio producat cogitationem, et quod cogitatio reproducat affectionem; sed imprimis concludi potest ex conjunctione reciproca cordis et pulmonum; nam, ut prius (art. vi., vii. {1}) ostensum est, correspondentia plenaria est inter cor et voluntatem, ac inter pulmonem et intellectum apud hominem; quare ex conjunctione cordis et pulmonis, de conjunctione voluntatis et intellectus, proinde de conjunctione amoris et sapientiae, instrui possumus. Ex parallelismo inter illa duo instituto constare potest, 1. Quod vita voluntatis conjungat se vitae intellectus. 2. Quod conjunctio reciproca sit, et qualis illa. 3. Quod vita intellectus purificat vitam voluntatis; quod etiam perficiat at exaltet illam. 4. Quod vita voluntatis co-operetur cum vita intellectus in omni motu, et vicissim vita intellectus cum vita voluntatis in omni sensu. 5. Similiter in sono et ejus loquela. 6. Similiter apud bonos et apud malos, cum differentia quod apud malos vita voluntatis per vitam intellectus non purificatur, perficiatur et exaltetur, sed quod conspurcetur, depravetur et brutescat. 7. Quod amor, qui est vita voluntatis, faciat omnem vitam hominis.

[117.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.(3)]

Sed primum sciendum est, quod per vitam voluntatis intelligatur amor et affectio; et quod per vitam intellectus intelligatur sapientia, intelligentia et scientia. Tum etiam sciendum est quod ipsum cor cum omnibus ejus vasis in toto corpore correspondeat voluntati, et quod sanguis ejus correspondeat amori et ejus affectionibus, qui est vita voluntatis; et quod pulmo, una cum trachia, larynge, et glottide, et denique lingua, correspondeat intellectui; et quod respiratio, quae fit per influxum aeris per laryngem (et) trachiam in bronchia pulmonum, correspondeat vitae intellectus. Haec scienda sunt, ut veritas per correspondentias aperta juste comprehendatur. Nunc itaque ad parallelismum. @1 vi., vii. pro "vii., viii."$

[118.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.1]

1. Quod vita voluntatis se conjungat vitae intellectus. Ex parallelismo constat quod vita voluntatis, quae est amor, influat in intellectum et faciat intimam ejus vitam, et quod intellectus sponte recipiat illam, et quod voluntas per influxum amoris sui in intellectu primum producat affectiones quae sunt propriae voluntatis seu amoris, ac dein perceptiones, et denique cogitationes cum ideis, in cooperatione. Quod ita sit constare potest ex conjunctione cordis cum pulmone. Cor omnem suum sanguinem per dextram suam auriculam(, via ventriculi,) immittit in pulmonem, ac facit vasa ejus sanguinea, ex quibus pulmo apparet a candido sanguineus. Cor immittit sanguinem suum per velamen seu tunicam extimam quae vocatur pericardium, quae tunica incingit vasa usque ad intima pulmonis. Sic cor facit vitam pulmonis, et ei dat potentiam ut possit respirare; respiratio fit per influxum aeris in bronchia, et per horum reciprocos motus seu anhelitus.

[119.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.2]

2. Quod conjunctio reciproca sit, et qualis illa. Ex parallelismo constare potest quod intellectus vitam amoris receptam a voluntate remittat, at non per eandem viam per quam illam recepit, sed per aliam ad latus; et quod voluntas inde vitam agat in universo corpore. Sed reciproca haec conjunctio plenius potest comprehendi ex conjunctione reciproca cordis et pulmonis, quia similes sunt. Cor sanguinem per dextram suam auriculam(, via ventriculi,) immittit in pulmonem, ut supra dictum est; et pulmo illum receptum remittit in cordis auriculam sinistram, sic per aliam viam; et cor ex ventriculo suo sinistro vi valida illum effundit circumquaque, per aortam in corpus, et per carotides in cerebrum, per quas arterias et illarum ramificationes cor agit vitam activam in toto corpore, nam vis activa est cordi in arteriis; arteriosus ille sanguis dein influit in venas ubivis, per quas refluit ad dextrum cordis ventriculum, et ex hoc iterum sicut prius in pulmonem reciproce. Haec circulatio sanguinis est continua in omni homine, quia sanguis correspondet vitae amoris, et respiratio vitae intellectus. Ex dictis patet quod conjunctio reciproca amoris et sapientiae sit, et quod amor sit ipsa sola vita hominis.

[120.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.3]

3. (Quod vita intellectus purificet vitam volantatis.) Quod vita intellectus purificet vitam voluntatis, non solum patet ex correspondentia cum pulmone et corde, sed etiam ex eo, quod homo natus sit in mala a parentibus, et quod inde amet plus corporea et mundana quam caelestia et spiritualia, consequenter quod vita ejus, quae est amor, sit prava et impura a natura. Quisque potest ex ratione videre quod illa vita non possit nisi quam per intellectum purificari, et quod purificetur per vera spiritualia, moralia et civilia, quae faciunt intellectum: quare etiam datum est homini ut possit percipere, et cum affirmatione cogitare talia quae contra amorem voluntatis ejus sunt; et non solum videre quod sint, sed etiam, si spectat ad Deum, posse resistere illis, et sic prava et foeda suae voluntatis removere; quod est purificari. Hoc quoque illustrari potest ex defaecatione sanguinis in pulmone. Quod ibi sanguis e corde immissus defaecetur, notum est anatomicis ex eo, quod sanguis in majori copia influat a corde in pulmonem quam a pulmone refluit in cor; tum quod indigestus ac impurus influat, sed subactus et purus refluat; tum quod in pulmone sit textus cellulosus, in quem sanguis cordis sua obsoleta excernit, ac in vesiculos et ramos bronchiales injicit; quod pituitosum in ore et naribus quoad partem inde sit, ut et vaporosum ex spiritu: ex quibus patet quod sanguis cordis faeculentus in pulmone purificetur. Per haec illustrari possunt quae mox supra dicta sunt, quoniam sanguis cordis correspondet amori voluntatis, qui est vita hominis, et respiratio pulmonis perceptioni et cogitationi intellectus, per quam fit purificatio.

[121.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.3(2)] Quod vita intellectus etiam perficiat et exaltet vitam voluntatis, est quia amor voluntatis, qui facit vitam hominis, a malis repurgatus est medio intellectu, homo a corporeo et mundano fit spiritualis et caelestis, et tunc vera et bona caeli et ecclesiae fiunt affectionis ac nutriunt animam ejus: sic vita voluntatis ejus fit nova, et ex illa est vita intellectus; ita utraque perficitur et exaltatur. Hoc in intellectu et per illum fit, sed ex voluntate, nam voluntas est ipse homo. Hoc quoque confirmatur ex correspondentia pulmonis et cordis. Pulmo, qui correspondet intellectui, non modo a faeculentis repurgat sanguinem, ut prius dictum est, sed etiam ex aere nutrit illum; aer enim plenus est elementis volatilibus et odoribus, materiae sanguinis homogeneis; et quoque sunt plexus innumerabiles sanguinei in bronchiorum lobulis qui secundum morem imbuunt alluentia; inde sanguis fit vegetus et nitet, et fit arteriosus, qualis est cum ex pulmone in sinistrum cordis sinum elabitur. Quod atmosphaera novis alimentis nutriat sanguinem pulmonicum, a multa experientia patet: nam sunt afflatus qui nocent pulmoni, et qui recreant illum, ita qui damnosi et qui salutiferi sunt; sunt adipsi qui absque terrestri victu, ita solo atmosphaerico, diu vixerunt; sunt animalium species, ut ursi, viperae, chameleones, et aliae, quae absque alio cibo prorogant vitam. Ex his patet quod sanguis pulmonicus etiam nutriatur ex atmosphaera. Sic quoque vita intellectus perficit et exaltat vitam voluntatis, secundum correspondentiam.

[122.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.4]

4. Quod vita voluntatis co-operetur cum vita intellectus in omni motu, et vicissim vita intellectus cum vita voluntatis in omni sensu. Quod voluntas et intellectus in omnibus et singulis corporis co-operentur sicut cor et pulmo, supra ostensum est; quod autem voluntas primas agat in producendis motibus, et quod intellectus primas agat in sistendis sensibus, nondum ostensum est. Quod voluntas primas agat in motibus, consequitur. ex ministerio, quod agat; nam ex velle, est facere et agere: et quod intellectus primas agat in sensibus, consequitur etiam (ex) ministerio ejus, quod percipiat, et inde quod sentiat. At usque, non potest motus nec sensus existere absque co-operatione utriusque. Hoc quoque apparet ex co-operatione cordis et pulmonis; quod cor primas agat et pulmo secundas, patet ex musculis, quod ibi arteriae agant ac tuniculae ex ligamentis reagant; arteriae constringuntur per fibras actas e cerebro, et retenduntur per tuniculae ex ligamentis inductis; arteriae sunt ex corde, et ligamenta quia continuantur ex diaphragmate aut peritonaeo aut aliunde sunt in motu alterno pulmonum: inde patet quod in motibus sanguis cordis primas agat, et respiratio pulmonis secundas. {1} Quando respiratio pulmonis in musculis secundas agit per dicta ligamenta quae in suo motu sunt, ligamenta illa faciunt involucrum etiam musculis commune, {2} et quoque tunicas fibrarum motricium, ac inde intrant ad minima; ita inde reactiones sunt, communes et singulares, et singulares possunt varie multiplicari sub communi, secundum legem naturae in omnibus. Simile est cum voluntate et intellectu. Quod autem pulmo primas agat in sensibus, et cor secundas, patet a lustratione organorum sensuum, quae id confirmat. Sed quia textus eorum intricati sunt et varii, hoc non potest ad captum hic describi; satis est ut sciatur quod omnia organa sensuum correspondeant talibus quae intellectus sunt; organum enim visus correspondet intelligentiae, organum auditus obedientiae ex auscultatione, organum olfactus perceptioni, lingua sapientiae, et tactus perceptioni in communi. @1 secundas pro "secundum"$ @2 commune pro "communem"--Videatur D.P., n. 180. Fortasse autem legeris, etiam involutionem musculis communem.$

[123.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.5]

5. Similiter in sono et ejus loquela. Prius dictum est quod formationes amoris ex voluntate in intellectu sint primum affectiones, dein perceptiones, et denique cogitationes; ac notum est quod omnes soni sint ex pulmone, et quod sonorum variationes dentur, quae perparum ex intellectu trahunt, et quae plus, et quae multum. Soni qui parum ex intellectu trahunt, sunt soni cantus et musici; qui plus ex intellectu trahunt, sunt soni interiores loquelae; et qui adhuc plus ex intellectu trahunt, sunt soni exteriores loquelae; ipsa loquela, per articulationes soni quae sunt voces, illa propalat. {1} Quod correspondentia sonorum et loquelae sit cum vita voluntatis quae est amor, et cum vita intellectus quae est sapientia, potest auditu percipi,- ex sono qualis ei affectio amoris est, et ex loquela qualis ei sapientia intellectus est; hoc percipitur manifeste ab angelis, sed obscure ab hominibus. Correspondentia ipsius soni est cum affectione communi amoris in intellectu; correspondentia variationum soni, quales sunt cantus et musices, est cum variationibus affectionum quae sunt ex amore voluntatis in intellectu; correspondentia variationum soni quae perparum trahunt ex intellectu, est cum perceptione; quae plus trahunt, cum variatione perceptionum; et quae multum trahunt, cum cogitatione et ejus variationibus; ac ideae cogitationis, cum vocibus: haec in summa. Pulmones sunt duo, qui vocantur lobi; fontes respirationis illorum vocantur bronchia; canalis in quem illa desinunt vocatur trachia aut aspera arteria; caput hujus vocatur larynx, et apertura pro sono ibi vocatur glottis; continuatio inde est in nares et in linguam, et exitus per os labrorum: haec in uno complexu sunt pulmonis, ejus respirationis et sonationis, et haec simul sumpta correspondent intellectui ex voluntate; sonationes illorum intellectui, ac motiones illorum voluntati. @1 propalat pro "propalant"$

[124.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.6]

6. Haec fiunt apud bonos et apud malos, cum differentia quod apud malos vita voluntatis per vitam intellectus non purificetur, perficiatur et exaltetur, sed quod conspurcetur, depravetur et brutescat. Apud unumquemvis hominem est voluntas et intellectus, et est conjunctio voluntatis et intellectus etiam reciproca, ita aeque apud malos ac apud bonos. Sed amor voluntatis differt apud unumquemvis, ac inde quoque sapientia intellectus, in tantum ut in opposito sint apud bonos et apud malos; apud bonos est amor boni et inde intellectus veri, apud malos autem est amor mali et inde intellectus falsi. Cum itaque amor voluntatis apud bonos per intellectum non modo purificatur, sed etiam perficitur et exaltatur, ut supra confirmatum est, sequitur quod amor voluntatis per intellectum apud malos conspurcetur, depravetur et brutescat; in externis quidem apparet similitudo, quia externa simulant et mentiuntur, sed in internis est dissimilitudo. Sed haec res qualis est in se, perquam illustrari potest per correspondentiam cordis et pulmonum. Apud unumquemvis est cor et pulmo, et est conjunctio cordis cum pulmone etiam reciproca, et apud unumquemvis sanguis cordis in pulmone dephlegmatur, ac per volatilia elementa et odores ex aere nutritur, sed tamen prorsus dissimiliter apud bonos quam apud malos. Qualis dephlegmatio et nutritio sanguinis in pulmone est apud bonos et apud malos, ex his experientiae documentis concludi potest: --In mundo spirituali spiritus bonus naribus attrahit ex jucundo fragrantia et suaveolentia, et horret putria et maleolentia; spiritus autem malus naribus attrahit ex jucundo putria et maleolentia, et fugit fragrantia et suaveolentia. Inde est quod in infernis sint nidores foedi, rancidi, stercorei, cadaverosi, et similes alii, et hoc quia omnis odor correspondet perceptioni quae est ex affectione amoris cujusvis; vicissim in caelis, Ex quibus patet quod sanguis apud homines in mundo per aerem a similibus ut homogeneis nutriatur, et quod a dissimilibus ut heterogeneis purgetur. Sanguis humanus in intimis est spiritualis, in extimis corporeus; quare illi qui spirituales sunt nutriunt illum ex talibus in Natura quae spiritualibus correspondent; illi autem qui mere naturales sunt, nutriunt illum ex talibus in Natura quae eis correspondent. Inde est tanta et talis dissimilitudo sanguinum in hominibus, quanta et qualis dissimilitudo est amorum; sanguis enim correspondet amori, ut ex supra dictis patet.

[125.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.7]

7. Quod amor, qui est vita voluntatis, faciat omnem vitam hominis. Creditur quod cogitatio faciat omnem vitam hominis, sed est amor; quod ita credatur est quia cogitatio apparet homini, non ita amor. Si aufers amorem aut aliquem rivum ejus, qui vocatur affectio, non cogitas; frigescis et moriris: non autem dum aufers solam cogitationem, ut fit dum memoria cadit, etiam in somnis, deliquiis, suffocationibus, in utero; in quibus tametsi homo non cogitat, usque vivit quamdiu cor micat, nam cor correspondet amori. Simile est cum voluntate et cum intellectu; nam amor est voluntatis, et cogitatio est intellectus.

[126.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.7(2)]

Quod amor faciat omnem vitam hominis, etiam illustratum est in praecedentibus per correspondentiam cordis cum pulmone; et per illam monstratum est quod sicut cor in utero format pulmonem, ut per illum agat respirationem et sic loquelam, ita {1} similiter amor formet intellectum, ut per illum cogitet et ex cogitatione loquatur; sic etiam monstratum est quod amor ex se producat affectiones, quarum sunt intentiones, per illas perceptionem cujus sunt luces, et per hanc cogitationem cujus sunt ideae, et ex his memoriam; et quod haec simul sumpta sint amoris intellectus, quibus in simili serie correspondent omnia pulmonis.

[127.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.7(3)]

Sicut amor formaverat intellectum ad usum cogitationis et loquelae, ita quoque formaverat reliquas vitae functiones ad suos usus, quasdam ad usum nutritionis, quasdam ad usus chylificationis et sanguificationis, quasdam ad usus procreationis, quasdam ad usus sensationis, quasdam ad usus actionis et ambulationis, in quibus non aliud potest agere vitam quam ipse formator qui est amor. Formatio facta est per cor et ejus sanguinem, quia sanguis correspondet amori et cor receptaculo ejus; ac viscera, organa, et membra totius corporis sunt, in quibus functiones usuum ab amore per cor formatae sunt. Qui scrutari potest, visurus est quod similes progressiones usuum a primo ad ultimum in illis sint quales in pulmone. Ex his et ex praecedentibus patet quod amor voluntatis faciat omnem vitam hominis, et quod vita intellectus sit ex illa; consequenter quod homo sit suus amor, ac suus intellectus ex illo et secundum illum. @1 ita pro "quod ita"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church