Arcana Coelestia (Elliott) n. 10024

Previous Number Next Number See English 

10024. `Et mactabis juvencum coram Jehovah': quod significet praeparationem ad purificationem boni et veri a Divino {1} in externo seu naturali homine {2}, constat ex significatione `mactare' cum de animalibus quae offerebantur in holocaustum vel (o)in sacrificium, quod sit praeparatio ad illa quae per holocausta et sacrificia repraesentabantur {3}; quod ea essent purificatio (o)a malis et falsis, implantatio boni et veri, (o)et conjunctio eorum, videatur supra n. 10,022; et quia illa sunt a Divino, ideo dicitur `coram Jehovah'; (o)et ex significatione `juvenci' quod sit purificatio externi seu naturalis hominis, de qua supra n. 9990; inde est quod {4} per `mactare' cum de holocaustis et (o)de sacrificiis, in Verbo significetur {5} omne id quod per ipsum holocaustum et sacrificium, quoniam omne id tunc intelligitur. @1 Domino IT$ @2 hominis IT$ @3 repraesentantur IT$ @4 Praeterea etiam$ @5 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church