Arcana Coelestia (Elliott) n. 10055

Previous Number Next Number See English 

10055. `Ignitum Jehovae hoc': quod significet omnia ex Divino Amore, constat ex significatione `igniti Jehovae' quod sit quod ex Divino Amore, nam `ignis' in Verbo significat amorem in utroque sensu, (c)et cum de Jehovah seu Domino, significat Divinum Amorem; quod `ignis' sit amor in utroque sensu, videatur n. 4906, 5215, 6314, 7324, et quod in supremo sensu, in quo de Jehovah seu Domino, sit Divinus Amor, n. 6832, 6834, 6849. Holocaustum dicitur `ignitum Jehovae,' quia Divinum assumpsit Humanum, et ex Humano pugnavit contra inferna et subjugavit ea, et simul univit id Divino, ad salvandum genus humanum, ex puro amore; quod unitio illa significetur per holocaustum, videatur n. 10,042, 10,053 {1}. @1 (d)unitio enim illa significatur per holocaustum, n. 10,053$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church