Arcana Coelestia (Elliott) n. 10109

Previous Number Next Number See English 

10109. `Et comedent illa in quibus expiatum': quod significet appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis, constat ex significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua supra n. 10106, et ex significatione `expiati' quod sit purificatum a malis et inde falsis, de qua n. 9506. Purificatum a malis et inde falsis dicitur, quia dantur falsa ut et vera apud illos qui in malo sunt, et quoque falsa {1} et vera apud illos qui in bono sunt; falsa apud illos qui in malo sunt, sunt falsa mali, ac vera apud illos sunt vera falsificata, {2} quae mortua; at falsa apud illos qui in bono sunt acceptantur ut vera, nam mitescunt a bono et applicantur ad usus bonos, et vera apud illos sunt vera boni, quae viva; de utroque genere falsi et veri, videantur quae n. 2243, (x)248, 2863, 4736, 4822, 6359, 7272, 7437, 7574, 7577, 8051, 8137, 8138, 8149, 8298, 8311, 8318 fin., 9258, 9298, ostensa sunt. [2] Quia per comedere sancta in quibus expiatum, significatur appropriatio boni apud illos qui purificati sunt a malis et inde falsis, ideo severe vetitum fuit {3} ut aliquis immundus ab illis comederet, nam per immunditiem significatur conspurcatio a malis et inde falsis; res enim ita se habet: quamdiu homo in malis et inde falsis est, nequaquam potest ei appropriari bonum, malum enim ex inferno ascendit, et bonum e caelo descendit; ubi infernum, ibi caelum non potest esse, sunt enim e diametro opposita; ut itaque caelum locum habeat, hoc est, bonum e caelo, removendum est infernum, hoc est, malum ab inferno; inde constare potest quod nequaquam appropriari possit bonum homini, quamdiu in malo est; per appropriationem boni intelligitur implantatio boni in voluntatem, nam bonum non {4} dici potest appropriatum homini priusquam fit voluntatis ejus, voluntas enim hominis est ipse homo, et intellectus ejus tantum est homo, quantum ex voluntate habet; quod enim est voluntatis, hoc est amoris hominis, et inde vitae ejus, nam quod homo vult, hoc amat, et hoc vocat bonum, et quoque cum fit, sentit ut bonum; aliter se habet cum illis quae sunt intellectus, et non simul voluntatis; sciendum etiam est quod (m)per appropriationem boni apud hominem {5} intelligatur modo facultas recipiendi bonum a Domino, (x)qua facultate donatur per regenerationem; inde bonum apud hominem non est hominis, sed est Domini apud illum, ac tenetur in illo quantum se patitur detineri a malis.(n) Quoniam bonum non potest appropriari, hoc est, communicari {6}homini quamdiu in malo est, ideo prohibitum fuit ut immundus comederet carnem et panem sacrificii, nam per (x)comestionem illam repraesentabatur appropriatio {7} boni, ut supra dictum est. [3] Quod immundis sub poena mortis interdictum fuerit (x)comedere ex sanctificatis, constat apud Moschen, Omnis mundus comedet carnem; anima quae comederet carnem de sacrificiis, dum immundities est super (x)illa, excidetur populis suis. Anima quae attigerit ullum immundum, immunditiem hominis, aut bestiam immundam, aut quodcumque {8} reptile immundum, et comederit de carne sacrificii eucharistici, excidetur e populis, Lev. vii 18-21;

omnes illae immunditiae externae repraesentabant {9} immunditias internas, quae sunt mala apud hominem, ac talia mala quae sunt ejus voluntatis, per actualem vitam appropriata. [4] Describitur hoc amplius alibi apud Moschen, Quisquis vir de semine Aharonis, qui leprosus aut fluxum patiens, de sanctis non comedet, usque dum mundatus sit; qui attigerit ullum immundum ob animam, vir ex quo exiverit concubitus seminis, aut vir qui tetigerit ullum reptile quo polluatur, aut hominem quo polluatur sibi quoad omnem immunditiem ejus, anima quae tetigerit illud, immunda erit usque ad vesperam, et non comedet de sanctis; sed cum laverit carnem suam aquis, occideritque sol, mundus erit, et postea comedet de sanctis, quia panis ejus hic. Nullus alienus comedet sanctum; inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet sanctum. Si sacerdos emerit animam emptione argenti sui, ille comedere potest de eo; et natus domus ejus, hi comedent de pane ejus. quando filia sacerdotis nupserit viro alieno, illa de sublatione sanctorum non comedet; sed si filia sacerdotis facta fuerit vidua, aut repudiata, et semen ei non, adeoque redierit ad domum patris sui secundum adolescentiam suam, de pane patris sui comedet, Lev. xxii 1-16;

(m)quod omnia illa significativa interiorum sint, manifeste patet, {10} ita quod involvant communicationem et appropriationem sanctorum cum illis qui in statu recipiendi sunt; (n) {11} quod non alienus comederet, significabat quod non illi qui non agnoscunt Dominum intra Ecclesiam, ita qui non in veris et bonis Ecclesiae sunt; quod non inquilinus et mercenarius, significabat quod nec illi qui in bono naturali sunt absque bono fidei, nec illi qui bonum faciunt propter mercedem; quod empti argento ac nati domus comederent, significabat quod illi qui conversi, et qui in vero et bono Ecclesiae sunt ex fide et amore; quod filia sacerdotis nupta viro alieno non comederet, significabat quod sancta Ecclesiae non appropriari possent bono quod non conjunctum est cum veris Ecclesiae; quod autem vidua ac repudiata, si ei non semen, comederet, significabat appropriationem boni postquam illa quae non Ecclesiae remota sunt, si non ex conjunctione eorum exclusum seu natum {12} fuerit aliquid quod factum fidei; quod haec significentur, patet ex sensu interno singulorum. [5] Quod mala hereditaria non impediant appropriationem boni, describitur etiam apud Moschen, Omnis vir ex semine Aharonis in quo macula, non accedet ad offerendum panem Dei; vir caecus, claudus, decurtatus, aut praelongus, cui fractura pedis aut manus, gibbosus, contusus, confusus oculo, saciosus, verrucosus, aut contusus teste; panem Dei sui non accedet ad offerendum; sed panem Dei de sanctis sanctorum et de sanctis comedet, Lev. xxi 17-23;

per haec, ut dictum est, significantur mala hereditaria, et per singula aliquid specificum; quod iidem non offerrent {13} panem, et accederent ad altare, ut sacerdotes, erat causa quia vitiosa illa seu mala illa sic exstabant populo, et quae exstabant, illa cadebant {14} in speciem repraesentationis; non autem quae latebant; nam tametsi sacerdos, Levita, aut populus immundi essent quoad interiora, usque tamen mundi dicti sunt, et quoque crediti sanctificati, modo exterius loti et mundi apparuissent {15}. @1 i ut$ @2 ita$ @3 ne$ @4 appropriatur$ @5 intelligitur$ @6 illi$ @7 i talis$ @8 Heb (sheqetz) = an abomination; several Heb mss and ancient versions read (sheretz)$ @9 mala interna$ @10 et$ @11 quod non alienus, significabat quod nec illi qui non in Ecclesiae veris et bonis; quod non inquilinus et mercenarius, significabat quod nec illi qui in bono naturali absque bono fidei et qui in bono propter mercedem; quod emti argento ac nati domus comederent, significabat illos qui in vero et bono Ecclesiae ex fide et amore; quod filia sacerdotis nupta viro alieno non comederet, significabat bonum non conjunctum veris Ecclesiae$ @12 sit$ @13 afferrent IT$ @14 repraesentabant$ @15 ut patet a mundationibus et lavationibus per aquas, qualescunque essent in internis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church