Arcana Coelestia (Elliott) n. 10126

Previous Number Next Number See English 

10126. `Ad sanctificandum illud': quod significet sic Dominus ibi, constat ex significatione `sanctificare' quod sit repraesentare Dominum et sancta quae ab Ipso, ita praesentiam Ipsius in caelo et in Ecclesia, de qua supra n. 10,111; quod repraesentatur, hoc in sensu interno significatur; Verbum {1} in littera consistit ex repraesentativis caelestium et spiritualium, quae sunt caeli et Ecclesiae, et ideo in sensu interno significant illa; (o)inde vocari potest Verbum Domini (o)quasi caelum in ultimis, nam in ultimis caeli omnia quae videntur et audiuntur {2} sunt repraesentativa talium quae loquuntur et cogitant angeli in caelis superioribus, quae omnia se referunt ad vera fidei et ad bona amoris; causa quod in caeli ultimis talia {3} repraesentativa {4} sint, est quia illi qui in ultimis caeli sunt non capiunt interiora sapientiae angelicae, sed modo talia quae repraesentant illa; etiam secundum ordinem Divinum est ut (t)cum superiora delabuntur in inferiora, vertantur in similia {5} et sic sistantur coram sensibus externis, ita accommodata cujusvis captui; inde est quod Verbum in ultimis, (o)hoc est, in sensu litterae sit repraesentativum, et inde significativum caelestium et spiritualium quae in caelis superioribus, et quod per id quoque sistatur accommodatum captui hominum; sic etiam inservit pro basi et fundamento caelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church