Arcana Coelestia (Elliott) n. 10181

Previous Number Next Number See English 

10181. `Et duo cubiti altitudo ejus': quod significet gradus boni et veri, ac eorum conjunctionem, constat ex significatione `duorum' quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 5194, 8423, et ex significatione `altitudinis' quod sit {1} gradus boni et inde veri, de qua n. 9489, 9773; per gradus altitudinis intelliguntur gradus ab interioribus ad exteriora, seu ab intimis ad extrema, qui gradus quales sunt, videatur illustratum et ostensum n. 3405, 3691, 4145, 4154, 5114, 5146, 8603, 8945, 10,099. [2] Sunt duplicis generis gradus, nempe gradus in longitudinem et {2} latitudinem, et gradus quoad altitudinem et {2} profunditatem; hi gradus ab illis valde differunt; gradus longitudinis et latitudinis sunt qui succedunt a medio ad peripherias, at gradus altitudinis procedunt ab interioribus ad exteriora; illi gradus, nempe longitudinis et latitudinis, sunt gradus qui a medio decrescunt continue ad peripherias, sicut decrescit lux a flamma usque ad suum obscurum, et sicut visus oculi ab objectis proximis ad objecta maxime dissita, ac sicut visus intellectualis ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbram intrant; at gradus altitudinis, qui procedunt ab intimis ad extrema seu a supremis ad infima, non sunt continui sed discreti; se (t)habent enim sicut intima seminis ad ejus {3} exteriora, et sicut intima hominis ad ejus extrema, ac sicut intimum caeli (o)angelici ad ejus extremum; hi gradus discriminati sunt, ita {4} distincti sicut producens et productum; [3] quae in interiore gradu sunt perfectiora sunt illis quae in gradu exteriore, et non alia intercedit similitudo {5} quam per correspondentias; inde est quod qui in intimo caelo sunt perfectiores sint quam (o)illi qui in medio, et hi perfectiores quam qui in ultimo; similiter in homine in quo caelum, intimum ejus in perfectiore statu est quam medium, et hoc in perfectiore quam ultimum; et consociant se non aliter quam per correspondentias; quae quales sunt, in explicationibus quae praecedunt multis ostensum est. [4] Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, ita nec discrimen inter animam et corpus {6}; etiam prorsus non capere potest quid sensus internus Verbi, et ejus discrimen a sensu externo; immo nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem; ne quidem {7} intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, et vix {8} quid influxus: sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentiam et decrescentiam secundum (o)hos gradus continuam, ita hos gradus similes gradibus longitudinis et latitudinis, quapropter etiam foris stant et e longinquo ab intelligentia; [5] hi gradus sunt gradus altitudinis, ideo per altum in Verbo intelligitur interius, n. (x)2148, 4210, 4599, et quia interius, etiam perfectius; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Altissimus, quia est ipsa perfectio, ipsa Intelligentia et Sapientia, ei ipsum Bonum et Verum; et inde est quod caelum (x)dicatur esse in alto quia in perfectione, intelligentia, sapientia, bono et vero {9} a Domino; ac ideo infernum dicitur esse in profundo, quia ibi nulla perfectio, intelligentia et sapientia, ac nullum bonum et verum. @1 sint$ @2 seu$ @3 seminum ad eorum$ @4 sunt discriminati, sunt ita$ @5 similitudo intercedit alia$ @6 animae et corporis$ @7 nec$ @8 correspondentia, et repraesentio [repraesentatio intended], imo$ @9 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church