Arcana Coelestia (Elliott) n. 10222

Previous Number Next Number See English 

10222. `Viginti oboli siclus': quod significet omnia boni, constat ex significatione `viginti' quod etiam sint omnia, et quod sint reliquiae boni, ut et sanctum; quod sint omnia et {1}inde plenum, videatur n. 9641, quod sint reliquiae boni, n. 2280, et quod sint sanctum, n. 4759, 7842, 7903; `viginti' enim, cum de Domino, {2}significant Proprium {3}Ipsius, quod est ipsum Sanctum, n. 4176; inde patet cur siclus fuerit viginti gerarum seu obolorum, et cur {4}dictus sit `siclus sanctitatis,' ut hic et alibi, {5}ut Lev. xxvii 3; Num. iii 47, 50, vii 13, 19, 25, 31, 37, (x)43, 49, 55, 61, 67, 73, xviii 16; quod siclus esset {6} pondus et argenti et auri, Gen. xxiv 22; Exod. (x)xxxviii 24; Ezech. iv 10, xlv 12. @1 quoque$ @2 involvunt A, significat T$ @3 Domini$ @4 dicitur IT$ @5 videatur$ @6 i et IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church