Arcana Coelestia (Elliott) n. 10357

Previous Number Next Number See English 

10357. `Quia signum id inter Me et inter vos': quod significet quod id principale per quod noscantur in caelo illi qui ab Ecclesia, constat ex significatione `signi inter Jehovam et inter filios Israelis' quod sit id quod indicat et testatur quod sint ab Ecclesia, ita per quod {1}noscantur in caelo, et quoque per quod conjunguntur Domino; nam qui ab Ecclesia sunt, hoc est, in quibus Ecclesia, agnoscent Dominum ac Divinum in Illo, et agnoscent conjunctionem Domini cum caelo, et quoque conjunctionem caeli cum homine {2}Ecclesiae, et in genere conjunctionem boni et veri apud illum, quoniam {3}haec conjunctio facit Ecclesiam apud {4}illum. Sive dicas Ecclesiam apud hominem, sive dicas caelum apud illum, sive dicas regnum Dei apud illum, sive dicas Dominum apud illum, idem est, nam Ecclesia est caelum Domini in terris; et regnum Dei est caelum et Ecclesia simul, et Dominus est a Quo illa, immo Qui illa. @1 noscantur IT$ @2 in quo Ecclesia$ @3 illa$ @4 hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church