Arcana Coelestia (Elliott) n. 10379

Previous Number Next Number See English 

10379. Apparent spiritus illius telluris superne in plano capitis versus dextrum, omnes enim spiritus dinoscuntur ex situ respective ad corpus humanum; quod fit, quia universum caelum correspondet omnibus hominis; hi spiritus se tenent ad distantiam, quia correspondentia illorum non est cum externis apud hominem sed cum interioribus. Actio illorum est in sinistrum genu, supra et infra paulum, cum quadam undulationis vibratione perquam sensibili; quod signum est quod correspondeant conjunctioni naturalium et caelestium, nam pedes correspondent naturalibus, femora caelestibus, ita genu conjunctioni illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church