Arcana Coelestia (Elliott) n. 10431

Previous Number Next Number See English 

10431. `Et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos': quod significet quod sic se avertant ab internis, ita a Divinis, ut non possint non perire, constat (c)ex significatione `exardescere ira' cum de Jehovah, quod sit aversio apud hominem, de qua sequitur, et ex significatione `consumere' cum etiam de Jehovah, quod sit perire ex suo malo. In Verbo multis in locis dicitur {1}de Jehovah quod ardescat Ira, et excandescat, et quoque quod consumat et destruat; sed ita dicitur {2} quoniam ita apparet homini qui avertit se a Domino, quod fit cum malum facit; et quia tunc non auditur et quoque punitur, credit quod Dominus in ira sit contra illum, cum tamen Dominus nusquam irascitur, {3}et nusquam consumit, est enim ipsa Misericordia, {4}ac ipsum Bonum; inde patet quale est Verbum quoad litteram, quod nempe sit secundum apparentiam apud hominem; similiter quod dicatur quod Jehovam paeniteat, ut in sequentibus, cum tamen Jehovam nusquam paenitet, praevidet enim omnia ab aeterno; inde quoque constare potest in quot errores labuntur illi qui non ultra sensum litterae {5}cogitant cum legunt Verbum, {6}ita' qui id legunt absque doctrina e Verbo quae doceat quomodo se res habet; qui enim ex doctrina legunt Verbum sciunt quod Jehovah sit ipsa Misericordia, (c)ac ipsum Bonum, et quod nequaquam dici possit de infinita Misericordia (c)et de influito Bono, quod exardescat ira et consumat; quapropter ex doctrina illa sciunt et vident quod secundum apparentiam {7}coram homine ita dicatur. Quod ira et malum sint ab homine et non a Domino, et quod usque (x)tribuantur Domino, videatur in locis citatis n. 9306, et quod ira cum dicitur de Domino, sit aversio {8}hominis a Domino, n. 5034, 5798, 8483, 8875. @1 quod Jehovah$ @2 i in Verbo$ @3 After Misericordia,$ @4 est enim$ @5 vadunt$ @6 etiam$ @7 hominis$ @8 apud hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church