Arcana Coelestia (Elliott) n. 10436

Previous Number Next Number See English 

10436. `Virtute magna et manu forti': quod significet ex Divina Potentia, constat ex significatione `virtutis magnae et manus fortis' cum de Jehovah, quod sit Divina Potentia, de qua n. 7188, 7189, 8050, 8069, 8153. Quomodo cum his et illis se habet, ex serie rerum in sensu interno constare potest, {1}quae est quod tametsi gens Israelitica in externis absque interno esset, adeo ut prorsus non elevari versus interiora posset, usque apud illos institui Ecclesiae repraesentativum {2}posset, et ibi conscribi Verbum; ex causa quia ex Divina Potentia usque ab externis absque interno communicatio dari posset cum caelo, et sic simile effici ac si simul in {3}interno essent; de qua re videantur quae de gente illa in locis citatis supra n. 10,396 ostensa sunt; ut quod per externa apud illos, quae erant repraesentativa interiorum, communicatio fuerit cum caelo, ex Divina Domini Potentia, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806. [2] Sciendum est quod Ecclesia non sit Ecclesia a cultu externo: sed a cultu interno, cultus enim externus est corporis, at internus est animae; inde cultus externus absque interno est modo gestus {4}, ita cultus absque vita a Divino; homo Ecclesiae per interiora cultus communicat cum caelis, quibus {5}externum inservit pro plano super {6}quo interiora {7}subsistunt sicut domus super suo fundamento; et cum ita {8}subsistit, completum est, et firmum, ac totus homo a Divino regitur. [3] Talis fuerat homo Ecclesiae antiquae, quae etiam Ecclesia repraesentativa fuit, quapropter illa Ecclesia accepta fuit Domino, ut constat a pluribus locis in Verbo, describitur in Cantico Moschis, Deut. xxxii 3-15; sed talis Ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam institui non potuit, ex causa, de qua supra, quod interiora eorum essent foeda, ita prorsus contra bonum amoris caelestis et bonum fidei, quae sunt interiora cultus; ideo, cum tam contumaciter institerunt, quod illi venirent in terram Canaan, quod idem erat cum repraesentare Ecclesiam, provisum est a Domino quod usque per cultum eorum mere externum communicatio cum caelo daretur, nam finis omnis cultus est communicatio cum caelo, ac per id conjunctio Domini cum homine. Haec sunt de quibus nunc in sensu interno agitur. @1 qui IT$ @2 Before Ecclesiae$ @3 internis esset$ @4 i ad imitamen$ @5 exteriora inserviunt$ @6 his enim$ @7 subsistant IT$ @8 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church