Arcana Coelestia (Elliott) n. 10513

Previous Number Next Number See English 

10513. Continuatio de Tertia Tellure in Caelo Astrifero

Coram spiritibus illius telluris repraesentabantur magnifica palatia, ad similitudinem illorum quae in nostra tellure apud reges et principes sunt; nam talia coram spiritibus repraesentari possunt, et cum repraesentantur apparent prorsus sicut forent; verum spiritus ex illa tellure nihil illa aestimabant, vocabant illa simulacra marmorea; et tunc narrabant quod apud eos magnificentiora sint; sed quod illa essent aedes eorum sacrae, non ex lapide sed ex ligno; et cum illis dicebatur quod illa usque essent terrestria, respondebant quod non essent, sed caelestia, quia cum illa inspiciuntur, non ideam terrestrem sed caelestem habent, credentes quod etiam visuri similia in caelo post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church