Arcana Coelestia (Elliott) n. 10577

Previous Number Next Number See English 

10577. `Et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio': quod significet quod Divinum Verum et Bonum revelabitur illis qui recipiunt, constat ex significatione `gratiam facere' quod sit donare vero {1}et bono spirituali, hic revelare illud quia agitur de interno et externo Ecclesiae, cultus, et Verbi; et ex significatione `misericordiam facere' quod sit donare vero et bono caelesti, hic {2} revelare illud; quod sit apud illos qui recipiunt, est quia non aliis revelantur interna Verbi, Ecclesiae, et cultus, quam qui recipiunt. [2] Quod `gratiam facere' sit donare vero et bono spirituali, et `misericordiam facere' sit donare vero et bono caelesti, est quia gratia praedicatur de fide, et misericordia de amore; ac bonum fidei est bonum spirituale, (c)et bonum amoris est bonum caeleste; quid bonum spirituale et bonum caeleste, et quae differentia, videatur in locis citatis n. 9277; et quod illi qui {3}in spirituali regno Domini sunt dicant gratiam, et illi qui {1}in caelesti regno Domini sunt dicant misericordiam, n. 598, 981, 5929; nisi talis differentia foret inter gratiam et inter misericordiam, non diceretur facere gratiam et facere misericordiam; inde {4}quoque est quod Jehovah dicatur `gratiosus et misericors,' Exod. xxxiv 6; Joel ii 13; Ps. ciii 8; Ps. cxlv 8: et apud Esaiam, Propterea manebit Jehovah ad praestandum gratiam vobis, et propterea attollet Se ad miserandum vestri, xxx 18. Quoniam duo sunt ad quae omnia Ecclesiae se referunt, amor et fides, et quia misericordia est amoris ac gratia ut et veritas est fidei, ideo in Verbo dicitur misericordia et gratia quando Dominus imploratur, et dicitur misericordia et veritas quando Dominus describitur, ut in sequentibus his locis: apud Davidem, Misericordia Tua coram oculis meis, et ambulo in veritate Tua, Ps. xxvi 3:

apud eundem, Jehovah, in caelis misericordia Tua, et veritas Tua usque ad aetheres, Ps. xxxvi 6 [A.V. 5]:

apud eundem, Deus mittet e caelis misericordiam Suam, et veritatem Suam: magna est usque ad caelum misericordia Tua, et usque ad aetheres veritas Tua, Ps. lvii [4,] 11 [A.V. 3, 10]:

apud eundem, Misericordia et veritas {5}obvient; et justitia et pax {6}osculentur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10]:

et apud eundem, Misericordiam Jehovae in aeternum canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam: justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. lxxxix 2, 3, (x)15 [A. V. 1, 2, 14];

`misericordia' ibi est amor, et `veritas' est fides. @1 seu$ @2 i quoque$ @3 e$ @4 nunc$ @5 obviabunt$ @6 osculabuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church