Arcana Coelestia (Elliott) n. 10659

Previous Number Next Number See English 

10659. `Quia in mense Abib exivisti ex Aegypto': quod significet quia tunc liberatio ab inferno, constat ex significatione `mensis Abib' quod sit principium status novi, ut nunc supra n. 10658, et ex significatione `exire ab Aegypto' quod sit liberatio ab infestatione a falsis, ita quoque ab inferno, de qua n. 9292, et in locis {1} allatis {2}n. 8866, 9197; ex his constare potest quod festum Paschatis, quod etiam {3}vocatum est festum azymorum, institutum sit in recordationem liberationis hominis ab inferno a Domino; quod liberatio illa facta sit per id quod Dominus subjugaverit inferna et glorificaverit Humanum Suum, videatur mox supra n. 10655. [2] Creditur a plerisque intra Ecclesiam quod Dominus in mundum venerit ut reconciliaret Patrem per passionem crucis, et quod postea acceptarentur pro quibus intercederet, tum quod exemerit hominem a damnatione per id quod Ipse Solus impleverit legem, quae alioquin damnavisset quemcumque, et sic quod salvarentur omnes qui illam fidem cum confidentia et fiducia haberent; sed qui in aliqua illustratione sunt (c)a caelo, videre possunt quod res ita se non habeat; ut, quod Divinum, Quod est ipse Amor (c)et ipsa Misericordia, a Se rejicere potuerit humanum genus et damnare inferno, et quod necessario reconciliaretur per passionem crucis Filii Sui, et quod sic non aliter moveretur Misericordia, et postea quod vita non aliquem damnaret, modo fidem de reconciliatione illa confidenter habeat, et quod omnis salvatio fiat per {4}fidem ex misericordia; qui ita cogitant et credunt, prorsus nihil videre possunt; loquuntur et nihil intelligunt; vocant illa ideo mysteria quae credenda, et non aliquo intellectu capienda; inde sequitur quod omnis illustratio ex Verbo, quod res aliter se habeat, rejiciatur, nam lux e caelo non intrare potest ubi talis ex contradictoriis umbra regnat; umbra dicitur quod prorsus non intelligitur; [3] qui autem in illustratione sunt, illis dat Dominus intelligere quae credunt, ac illi illustrantur cum legunt Verbum, ac intelligunt illud, qui agnoscunt Dominum et amant vivere secundum praecepta Ipsius, non autem qui dicunt se credere (c)et non vivunt; Dominus enim influit in vitam hominis et inde in fidem, non autem in fidem separatam a vita; qui itaque illustrantur a Domino per Verbum, intelligunt quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, ac redigeret omnia ibi et in caelis in ordinem; et quod hoc nullatenus fieri potuerit nisi per Humanum {5},nam ex hoc pugnare potuit contra inferna, non autem ex Divino absque Humano; tum etiam ut glorificaret Humanum Suum, ut per id teneret in aeternum omnia in ordine in quem redegit; inde salvatio hominis; nam circum omnem hominem sunt inferna, nascitur enim unusquisque in mala omnis generis, et ubi mala ibi inferna, quae nisi rejicerentur ex Divina Potentia Domini, nusquam aliquis salvari potuisset; quod ita sit, docet Verbum {6}, et capiunt omnes illi qui admittunt Dominum in vitam suam; qui sunt, ut supra dictum, qui agnoscunt Ipsum et amant vivere secundum praecepta Ipsius; {7}videantur quae ex Verbo allata sunt et ostensa n. 9937, 10019, 10152, 10579, et alibi pluries. [4] Abduci a malis, regenerari, ac ita salvari est Misericordia, quae non immediata est, ut creditur, sed mediata, hoc est, illis qui recedunt a malis et sic admittunt verum fidei et bonum amoris in vitam suam a Domino; misericordia immediata, quae nempe foret cuivis ex solo beneplacito Dei, est contra ordinem Divinum, et quod contra ordinem Divinum {8}est, contra Deum est, nam a Deo ordo, ac Divinum Ipsius in caelo est ordo; ordinem recipere in se est salvari, quod fit unice per vivere secundum praecepta Domini; homo regeneratur ob finem ut ordinem caeli in se recipiat, ac regeneratur per fidem ac per vitam fidei, quae est charitas; qui ordinem in se habet, is in caelo est, et quoque est in quadam effigie caelum, qui autem non habet, in inferno est, et est in quadam effigie infernum; unum nequaquam {9}mutari et transcribi in alterum ex immediata misericordia potest, sunt enim opposita, est enim malum oppositum bono, et in bono est vita et est caelum, {10}at in malo est mors et est infernum; {11}quod unum non possit in alterum transcribi, docet Dominus apud Lucam, Dixit Abraham ad divitem in inferno, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est ut qui volunt transcendere {12}exhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, xvi 26. Si etiam immediata misericordia daretur, omnes quotcumque sunt in mundo, salvarentur, nec foret infernum, nam Dominus est ipsa Misericordia, quia est ipse Amor, qui {13}omnium salutem et nullius mortem vult. @1 i ibi$ @2 i; tum$ @3 vocatur$ @4 intercessionem$ @5 i Ipsius$ @6 i ubivis$ @7 i hi soli sunt, qui abduci possunt a malis, regenerari et salvari;$ @8 est contra Ipsum Deum, nam a Deo est ordo, et Deus est ordo in coelo, est enim Divinum ibi quod est ordo, illum recipere in se est salvari, quod fit unice per vivere secundum praecepta Domini, et qui ordinem coeli in se habet, is in coelo est, qui autem non habet, in inferno est$ @9 transmutari$ @10 ac IT$ @11 hoc intelligitur per Domini verba$ @12 hinc$ @13 (m)nusquam alicujus mortem spiritualem vult(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church