Arcana Coelestia (Elliott) n. 10675

Previous Number Next Number See English 

10675. `Et dilatari faciam terminum tuum': quod significet multiplicationem et extensionem veri ex bono, constat ex significatione `dilatare terminum' quod sit multiplicatio et extensio veri ex bono, de qua n. 8063; quod hoc per `dilatare terminum' significetur, est quia quantum removentur mala et falsa mali, tantum multiplicantur vera quae ex bono, quoniam nihil aliud obstat quin a Domino influant vera, ac se multiplicent apud hominem, quam mala et inde falsa; {1}quare quantum haec removentur tantum loco eorum succedunt vera. [2] Cum intellectuali hominis ita se habet: sive id constabit ex veris quae ex bono {2}sive ex falsis quae ex malo, ex utrisque simul non constare potest, sunt enim opposita; ac intellectuale hominis est quod recipit vera ac formatur per vera, nam quicquid in {3}intellectu ejus est se refert ad verum; inde patet quod quantum falsa ex malo removentur tantum multiplicentur {4} vera ex bono; hoc repraesentatum est per expulsionem gentium e terra Canaane, nam per gentes ibi repraesentata sunt mala et {5} falsa, videatur in locis citatis n. (x)10057 fin., et per filios Israelis {6}bona et vera. [3] Dicitur quod intellectuale hominis sit quod recipit vera et formetur per vera quoniam non aliud {7}in proprio sensu dicendum est intellectuale quam quod a veris ex bono est; quod (c)a falsis ex malo non est intellectuale, intelligentia enim et sapientia nusquam praedicari potest de falsis ex malo, nam falsa ex malo prorsus destruunt intelligentiam et sapientiam, et loco earum inferunt insaniam et stultitiam; quapropter intellectuale hominis nusquam aperitur quam cum homo percipit et amat vera, et perceptio et amor veri est ex bono; inde est quod sint vera ex bono, ex quibus intellectuale. [4] Qui credit quod ei intellectuale sit, qui dextre ratiocinari potest contra vera Ecclesiae, maxime fallitur, is enim nihil videt intra se sed extra se; videre intra se est e caelo, videre extra se est ex mundo; et qui ex mundo solum videt, is ex lumine fatuo videt, quod lumen fit mera caligo cum in illud influit lux e caelo.

@1 quapropter$ @2 vel$ @3 intellectuali$ @4 i ibi$ @5 i inde$ @6 vera et bona$ @7 dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church