Arcana Coelestia (Elliott) n. 10685

Previous Number Next Number See English 

10685. `Et fuit cum Jehovah (x)quadraginta dies et quadraginta noctes' quod significet tentationes antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur, constat ex significatione `quadraginta dierum et noctium' cum de Ecclesia apud hominem, quod sint status tentationis, de qua n. 730, 862, 2272, 2273, 8098; quod {1}sit antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur, est quia internum, quod vocatur internus homo, aperitur et datur homini per tentationes; inde est quod omnis qui regeneratur tentationes (x)subeat; quod internum per tentationes aperiatur et detur, est quia cum homo in tentationibus est, quae sunt pugnae contra mala et falsa, Dominus ab interiore influit et pugnat pro illo; quod etiam homo {2}scire potest ex eo quod cum in tentationibus est, interius resistat, nam nisi (t)interius resisteret, non vinceret sed succumberet; interior illa resistentia tunc non venit ad apperceptionem hominis, quia cum in tentationibus est, in obscuro est ex malo et ex falsis mali quae impugnant; at post tentationes, apud illos qui in perceptione {3}veri sunt, nam quae inferuntur a Domino in internum hominis, non scit homo (d)cum in mundo vivit, quoniam tunc {4}in externo seu naturali {5}homine cogitat, et non perceptibiliter {4}in interno, priusquam in alteram vitam venit; sed usque {6}scire et agnoscere debet cum vicit in tentationibus, quod non ipse pugnaverit, sed Dominus pro ipso. {7} @1 sint$ @2 qui in tentationibus est, scire potest ex eo, quod$ @3 boni$ @4 ab$ @5 suo$ @6 sciet$ @7 A continues as follows, though the second half is crossed off (i.e. from et tunc omnia in ordinem...): sciendum est, quod internum hominis aperiatur cum in tentationibus est, ac ei detur post tentationes, per dari internum intelligitur implantatio boni ibi; apud hominem enim in ipsis tentationibus excitantur ver boni, quae ei a Domino, et falsa mali, quae ei ab inferno inde, quare tunc ei confusum, inordinatum, et squallidum, at post tentationes fit ei serenum et clarum, et tunc omnia in ordinem rediguntur a Domino, mala et falsa mali removentur; ac bona et vera boni loco eorum implantantur; haec omnia fiunt homine nesciente; ex causa, de qua supra, quod homo id nesciat, intelligitur per haec Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis, unde venit, aut quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, iii 8: et apud Marcum, Ita se habet Regnum Dei, quemadmodum cum homo projicit semen super terram, dormit dein, et surgit noctu et die, semen vero germinat et crescit, dum nescit ipse, iv 26, 27; regnum Dei, est Ecclesia apud hominem, et quia est Ecclesia, est quoque coelum. cp with the next number.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church