Arcana Coelestia (Elliott) n. 1175

Previous Number Next Number See English 

1175. Quod per 'Nimrodum' significentur illi qui internum cultum fecerunt externum, et quod ita per Nimrodum significetur talis externus cultus, constare potest ab illis quae sequuntur; in antecessum hic dicendum quid per internum cultum facere externum intelligitur; prius dictum et ostensum est quod internus cultus, qui est ex amore et charitate, sit ipse cultus, et quod externus cultus absque hoc interno nullus cultus sit; at cultum internum facere externum est, cultum externum essentialem facere prae interno, quod est inversum prioris, sicut dicere quod nullus cultus sit internus absque externo, cum tamen ita se habet quod nullus cultus externus sit absque interno; religio illorum qui fidem separant a charitate talis est nempe quod illa quae fidei sunt, praeferant illis quae sunt charitatis, seu quae cognitionum fidei, illis quae sunt vitae, ita formalia prae essentialibus; omnis cultus externus est formale cultus interni, nam internus est ipsum essentiale; ex formali absque suo essentiali facere cultum, est internum facere externum; ut pro exemplo, si quis viveret ubi non Ecclesia, non praedicatio, non sacramenta, nullum sacerdotium, quod is non posset salvari aut habere aliquem cultum, cum tamen is ex interno possit colere Dominum; sed inde non sequitur quod externus abesse debeat; [2]ut manifestius pateat, sit quoque pro exemplo, ponere ipsum essentiale cultus in eo ut frequentent Ecclesias, obeant sacramenta, audiant praedicationes, orent, observent festa, et plura quae externa et ceremonialia sunt, et persuadere sibi quod haec satis sint, loquendo de fide, quae omnia sunt formalia cultus; qui vero cultum ex amore et charitate essentialem faciunt, ii similiter faciunt, nempe frequentant Ecclesias, obeunt sacramenta, audiunt praedicationes, orant, observant festa, et plura, et haec admodum diligenter et sollicite, sed in illis non ponunt essentiale cultus; in horum externo cultu, quia in illo est internus, est sanctum et vivum; sed in illorum de quibus supra, non sanctum et non vivum; ipsum enim essentiale est quod sanctificat et vivificat formale seu ceremoniale; at fides separata a charitate non sanctificare et vivificare potest cultum, quia abest essentia et vita; talis cultus vocatur 'Nimrodus,' et nascitur a cognitionibus quae sunt 'Cush,' et hae a fide separate a charitate, quae fides est 'Hamus'; ex Hamo seu ex fide separata, per cognitiones quae sunt fidei separatae, nusquam alius cultus nasci potest. Haec sunt quae significantur per 'Nimrodum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church