Arcana Coelestia (Elliott) n. 1212

Previous Number Next Number See English 

1212. 'Veniendo ad Sodomam, Amoram, Admam, Zeboim usque ad Lasha': quod significent falsa et mala in quibus terminantur, constare potest a significatione earundem in Verbi historicis et propheticis. Sunt in genere binae origines falsitatum: una est ex cupiditatibus quae sunt amoris sui et mundi; altera ex cognitionibus et scientificis, per ratiocinia; falsa quae inde, cum dominari volunt super vera, significantur per 'Sodomam, Amoram, Admam et Zeboim: quod falsa et inde mala sint termini cultus externi qui est absque interno, unicuivis constare potest; in cultu tali nihil est nisi mortuum, quare quocumque se vertit homo qui in tali cultu, in falsitates labitur; nihil internum est quod ducit et detinet in via veritatis, sed modo externam, quod rapit eum quocumque cupiditas et phantasia. Quia in Verbi historicis et propheticis memorantur Sodoma, Amora, Adma et Zeboim, quid unaquaeque in specie significat, ibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church