Arcana Coelestia (Elliott) n. 1254

Previous Number Next Number See English 

1254. 'Hae familiae filiorum Noahi': quod significent cultus Ecclesiae Antiquae in particulari, constat a significatione 'familiae et familiae filiorum' quod sint cultus, et quidem quod species cultuum: in praecedentibus hujus capitis gentes nominatae nihil aliud significarunt quam varios Ecclesiae Antiquae cultus, quare 'familiae' ex quibus gentes constabant, nec possunt aliud significare; in sensu interno nusquam intelligi queunt aliae familiae quam spiritualium et caelestium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church