Arcana Coelestia (Elliott) n. 1459

Previous Number Next Number See English 

1459. Vers. 10. Et fuit fames in terra; et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum ibi; quia gravis fames in terra. 'Fuit fames in terra' significat penuriam cognitionum quae adhuc apud Dominum cum puer: 'et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum' significat instructionem in cognitionibus ex Verbo; 'Aegyptus' est scientia cognitionum; 'peregrinari' est instrui: 'quia gravis fames in terra' significat multam penuriam apud externum Ipsius hominem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church