Arcana Coelestia (Elliott) n. 1509

Previous Number Next Number See English 

1509. Fuerunt apud me per aliquot dies tales spiritus, qui dum vixerunt in mundo, nihil societatis bono sed sibi studuerunt, ad functiones in republica inutiles, quique pro fine habuerunt solum opipare vivere, splendide vestiri, ditescere, assuefacti simulationibus et modis se insinuandi varia assentatione et affectatione officiorum, solum ut viderentur, et administrarent domini bona, cum despectu aspicientes omnes qui in seriis functionibus; quod in aulis fuerint, perceptum: illorum sphaera fuit quod tollerent mihi omne studium, et mihi inferrent molestiam agendi et cogitandi seria, vera et bona, tam grave ut tandem vix scirem quid facerem: tales cum inter spiritus veniunt, iis inducunt similem torporem; sunt in altera vita inutilia membra et rejiciuntur ubicumque veniunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church