Arcana Coelestia (Elliott) n. 1679

Previous Number Next Number See English 

1679. 'Et percusserunt omnem agrum Amalekitarum': quod significet genera falsorum, constat a repraesentatione et significatione gentis 'Amalekitae'; per omnes gentes quae fuerunt in terra Canaane repraesentata sunt genera falsorum et malorum, ut ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit; per 'Amalekitas' significata sunt falsa, per 'Emoraeos in Hazezon-tamar' mala ex falsis; quod per 'Amalekitas' falsa quibus oppugnantur vera, constare potest ab illis quae de Amalekitis memorantur Exod. xvii 13 ad fin.; Num. xiii 29; xxiv 20; Deut. xxv 17-19; Jud. v 13, 14; 1 Sam. xv 1 ad fin.; xxvii 8; Ps. lxxxiii 8, 9 [A.V. 7, 8]. [2] Per 'Rephaim, Zuzimos, Emim, Horitas,' de quibus in vers. 5, 6, significatae sunt persuasiones falsi, oriundae ex cupiditatibus mali, hoc est, ex malis; hic autem per 'Amalekitas et Emoraeum in Hazezon-tamar' significantur falsa ex quibus mala; aliud est falsum ex malo, et aliud falsum et inde malum; falsa scaturiunt vel ex cupiditatibus quae sunt voluntatis, vel ex principiis captis quae sunt intellectus; falsa ex cupiditatibus quae sunt voluntatis, sunt foeda, nec ita exstirpari se patiuntur, quia ipsi vitae hominis cohaerent; ipsa vita hominis est quod cupit, hoc est, quod amat; dum confirmat apud se hanc vitam, seu cupiditatem aut amorem, omnia confirmantia sunt falsa et implantantur ejus vitae; tales fuerunt antediluviani: [3] falsa autem ex principiis captis quae sunt intellectus, non ita radicari possunt in parte voluntaria hominis; sicut sunt doctrinalia falsa aut haeretica; haec ab origine extra voluntatem incohant, et ab imbuitione talium ab infantia, et dein a confirmatione in aetate adulta; at quia falsa sunt non possunt aliter quam producere mala vitae; ut qui credit mereri salutem per opera et se confirmat in eo, ipsum meritum, justificatio sui, et confidentia, sunt mala quae inde; et vicissim, qui credit pietate vitae non dari posse nisi meritum ponatur in operibus, malum inde est quod exstinguat apud se omnem pietatem vitae, et se dedat cupiditatibus et voluptatibus; similiter in aliis multis: talia falsa inde mala sunt, de quibus in hoc versu agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church