Arcana Coelestia (Elliott) n. 1774

Previous Number Next Number See English 

1774. Sunt spiritus qui de interioribus Verbi nihil audire volunt, immo quamvis possunt intelligere, usque nolunt; sunt ii imprimis qui in operibus posuerunt meritum, et qui ideo quia bona ex amore sui et mundi, seu propter dignitatem aut opulentiam sibi acquirendam, et famam inde, fecerunt, ita non propter regnum Domini; tales in altera vita volunt prae ceteris intrat in caelum, sed extra caelum manent, nam nolunt imbui cognitionibus veri et ita affici bono, sensum Verbi ex littera secundum suas phantasias interpretando, et quicquid assensu favet cupiditatibus, producendo: tales repraesentabantur per vetulam faciei indecorae sed usque pallide niveae, cui inerant inordinata, a quibus deformis: at vero, qui interiora Verbi admittunt et amant, repraesentabantur per puellam in sua prima virginea aetate, se flore juventutis decore vestitam, cum corollis et caelestibus decoramentis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church