Arcana Coelestia (Elliott) n. 1782

Previous Number Next Number See English 

1782. 'Vitula, capra, aries' sunt repraesentativa caelestium Ecclesiae, 'turtur et pullus' sunt spiritualium ejusdem, vers. 9: Ecclesia ab una parte et Dominus ab altera, vers. 10: quod Dominus mala et falsa dissiparet, vers. 11: sed quod usque falsa infestarent illam, vers. 12, 13: a quibus liberatio, vers. 14 ita Domino consolatio, vers. 15: sed quod mala occupatura, vers. 16: et ultimo non nisi quam falsitates et cupiditates regnaturae, vers. 17: quod tunc regnum Domini, et nova Ecclesia, cujus extensio describitur, vers. 18: falsa et mala inde expellenda sunt 'gentes' nominatae, vers. 19-21.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church