Arcana Coelestia (Elliott) n. 1786

Previous Number Next Number See English 

1786. Quod 'visio' sit intima revelatio quae perceptionis, constare potest a visionibus, quae se habent secundum statum hominis; visio coram illis quibus interiora clausa sunt, prorsus aliter se habet ac visio coram illis quibus interiora aperta; ut pro exemplo, cum Dominus apparuit toti congregationi in Monte Sinai, apparitio illa fuit visi' quae alia fuit populo quam Aharoni, et alia Aharoni quam Mosi, porro alia visio fuit prophetis quam Mosi. Visionum dantur plures species, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: visiones eo perfectiores sunt quo interiores; apud Dominum omnium perfectissima fuit, quia Ipsi tunc perceptio omnium quae in mundo spirituum et in caelis, et Ipsi cum Jehovah immediata communicatio; haec communicatio per visionem in qua apparuit Jehovah Abramo, repraesentatur, et in sensu interno significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church