Arcana Coelestia (Elliott) n. 1860

Previous Number Next Number See English 

1860. 'Et caligo facta': quod significet cum odium loco charitatis, constat a significatione 'caliginis'; in Verbo 'tenebrae' significant falsa, sed 'caligo' mala, de quibus mox infra; 'tenebrae' sunt cum falsum loco veri, et 'caligo' cum malum loco boni, seu quod prorsus idem est cum odium loco charitatis; cum odium loco charitatis, tanta caligo est ut homo prorsus nesciat quod malum sit, minus quod tantum malum ut illum in altera vita ad infernum detrudat; qui enim in odio sunt, appercipiunt quoddam jucundum et quasi quoddam vitale in eo; ipsum jucundum hoc et vitale facit ut vix sciat aliter quam quo bonum sit; quicquid favet hominis voluptati et cupiditati, quia amori hoc sentit sicut bonum, usque adeo ut cum ei dicitur quod infernale sit, vix possit credere; minus cum ei dicitur quod tale jucundum et vitale vertatur in altera vita in fetidum excrementitium et cadaverosum; minus adhuc credit quod ipse fiat diabolus et horrenda inferni imago; infernum enim non nisi quam ab odiis et talibus diabolicis formis consistit; [2] hoc usque scire potest qui aliqua facultate cogitandi pollet, nam si ipse describeret aut repraesentaret aut, si posset, aliquo modo depingeret odium, non aliter faceret ac per diabolicas formas, quales etiam post mortem fiunt; et quod mirum, tales usque dicere possunt quod in altera vita in caelum venturi, quidam per solum id quod dicant se fidem habere, cum tamen in caelo non sunt nisi formae charitatis, quae quales sunt, videatur ab experientia n. 553; cogitent, nunc, quomodo binae illae formae, odii et charitatis, simul in uno loco concordare possint. Quod 'tenebrae' significent falsum et 'caligo' malum, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam, Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, lx 2:

apud Joelem, Cohorrescant omnes habitatores terrae, quia venit dies Jehovae... dies tenebrarum et caliginis, ii 1, 2 apud Zephaniam, Dies excandescentiae dies ille,... dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, i 15:

apud Amos, Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux? et caligo, et non splendor illi? v 20;

ubi 'dies Jehovae' pro ultimo tempore Ecclesiae, de quo hic; 'tenebrae' pro falsis, 'caligo' pro malis, ideo utrumque dicitur, alioquin foret unius rei repetitio, seu exaggeratio inanis; vox autem in lingua originali qua exprimitur caligo in hoc versu, involvit utrumque, tam falsum quam malum, seu densum falsum ex quo malum, tum densum malum ex quo falsum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church