Arcana Coelestia (Elliott) n. 1877

Previous Number Next Number See English 

1877. Qui in mundo spirituum sunt animae seu spiritus, imprimis mali retinent primum illa quae habuerant in vita corporis eorum, nempe terrestria corporea, et mundana, et cum illis principia quae captarunt; inter quos sunt illi qui nihil de sensu interno Verbi audire volant, sed solum de sensu litterali immo usque adeo ut credant quod duodecim apostoli sessuri sint super duodecim thronis et judicaturi duodecim tribus Israelis; pariter quod nulli intrare possint in caelum nisi pauperes, miseri et persecutiones passi; cum tamen ibi sint tam divites quam potentes, qui in charitate et fide in Dominum vixerunt; tales quia vindicant sibi caelum ex meritis, vidi quod discurrant, et ubicumque veniunt, subsannent illa quae sunt sensus interni Verbi, quia contra eorum persuasiones et cupiditates, quod mereri velint caelum et praeferri omnibus aliis; sed comparantur illi vitiosis et noxiis quae influunt in sanguinem, et pervadunt venas et arterias, ac massam sanguinis inquinant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church