Arcana Coelestia (Elliott) n. 1893

Previous Number Next Number See English 

1893. Quod `Sarai uxor Abrami non peperit illi' significet quod nondum Rationalis Homo, constabit a sequentibus ubi de Isaco: sunt enim, ut dictum, apud unumquemvis hominem internus homo, rationalis homo qui medius, et externus qui proprie naturalis homo dicitur; hi repraesentati sunt apud Dominum per Abrahamum, Isacum et Jacobum, Internus Homo per Abrahamum, Rationalis per Isacum, et Naturalis per Jacobum: Internus Homo apud Dominum fuit Ipse Jehovah, nam conceptus est a Jehovah, quare Ipsum Patrem Suum toties nominavit, et in Verbo dictus Unigenitus Dei et solus Filius Dei. Rationalis homo non connascitur, sed solum facultas ut homo fieri possit rationalis, ut cuique constare potest ex eo quod infantes recens nati nulla ratione sint praediti, sed quod rationales fiant successu temporis mediis sensualibus externis et internis, sicut imbuuntur scientiis et cognitionibus: apud pueros quidem apparet `rationale sed usque non est rationale, solum quoddam ejus initiamentum, quod noscitur ex eo quod ratio sit apud adultos et senes. [2] De Rationali Homine apud Dominum in hoc capite agitur; ipsum Rationale Divinum repraesentatur per Isacum, sed rationale primum antequam factum est Divinum, per Ismaelem, quare hic per quod `Sarai uxor Abrami non peperit ei' significatur quod adhuc Dominum Rationale Divinum: Dominus, sicut {2} prius dictum natus fuit sicut alius homo, et quoad illa quae traxit a quia matre fuit sicut alius homo, et quia rationale formatur per scientifica et cognitiones quae per sensualia externa seu externi hominis intrant, inde rationale Ipsius primum natum est sicut apud alium hominem, sed quia omnia quae humana erant (o)apud Se', propria potentia faceret Divina, ita quoque rationale: rationale Ipsius primum describitur in hoc capite, tum quoque in cap. xxi ubi etiam de Hagare et Ismaele a vers. (x)9 ad 21 agitur, quod nempe (o)hic expulsus sit cum adolevit Isacus per quem repraesentatur Rationale Divinum. @1 i sicut. $ @2 ut aliquoties.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church