Arcana Coelestia (Elliott) n. 1947

Previous Number Next Number See English 

1947. `Quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam': quod significet cum se submitteret, constat ex illis quae supra n. 1937 dicta sunt, quod `humiliare se et affligere' sit submittere se potestati interni hominis, de qua submissione etiam actum est, et ibi ostensum, quod sit se cogere, tum quod in cogere se sit liberum, hoc est, spontaneum et voluntarium, quo se cogere distinguitur a cogi; ostensum quoque quod absque hoc libero seu spontaneo aut voluntario, nusquam homo possit reformari et aliquod proprium caeleste accipere; tum etiam, quod in tentationibus plus liberi sit, tametsi contrarium apparet, quam extra tentationes, tunc enim liberum fortius fit secundum impugnationes a malis et falsis, et corroboratur a Domino ut proprium caeleste ei donetur, quare etiam in tentationibus Dominus praesentior est; ut et quod Dominus nusquam aliquem cogat; qui cogitur ad cogitandum verum et faciendum bonum, non reformatur, sed tunc adhuc magis cogitat falsum et vult malum; omnis coactio hoc secum habet, quod etiam constare potest a vitae actis et documentis, per quae cognita sunt haec bina quod conscientiae non patiantur se cogi et quod nitamur in vetitum; [2] quisque etiam a non libero in liberum cupit, nam hoc est vitae ejus; inde patet quod nusquam Domino gratum sit aliquid quod non ex libero, hoc est, ex spontaneo {1}aut voluntario; nam cum quis ex non libero colit Dominum, ex nullo suo colit; est externum quod se movet, hoc est, quod ex coacto movetur, interno vel nullo, vel repugnante, immo contradicente: cum regeneratur homo, (c)a libero quo donatur a Domino, cogit se, humiliat, immo affligit rationale ut se submittat, (m)et inde accipit proprium caeleste, {2}quod proprium dein a Domino per gradus perficitur, et fit magis et magis liberum, sic ut fiat affectio boni et inde veri, et ei jucunditas, et in illa et hac felicitas, qualis angelorum(n); hoc liberum est de quo Ipse Dominus ita apud Johannem, Veritas (t)vos liberos {3}facit...si Filius vos liberos {3}facit, vere liberi {3}estis, viii 32, 36. [3] Quid liberum hoc, prorsus nesciunt qui conscientiam non habent, liberum enim ponunt in lubitu {4}et licentia cogitandi loquendique falsum ac volendi faciendique malum, et haec non cogere, et humiliare, minus affligere, cum tamen prorsus contrarium est, ut quoque Dominus docet apud eundem, Omnis faciens peccatum, servus est peccati, viii 34. Liberum hoc servum accipiunt a spiritibus infernalibus qui apud eos, qui infundunt illud, in quorum vita cum sunt, etiam in eorundem amoribus et cupiditatibus sunt, {5}aspirante jucundo imputo et excrementitio, quorum cum quasi torrente auferuntur, in libero se putant esse, sed est liberum infernale: differentia inter liberum hoc infernale et inter liberum caeleste, est quod illud sit mortis et detrahat eos ad infernum, hoc autem seu liberum caeleste, sit vitae et elevet eos ad caelum. [4] Quod omnis cultus verus internus non ex coacto sed ex libero fiat, et nisi ex libero non sit cultus internus, constat (c)ex Verbo; ex sacrificiis spontaneis, {6} votivis, pacificis seu eucharisticis, quae munera et oblationes dicta, de quibus Num. xv 3 seq.; Deut. xii (x)6; xvi 10, 11; xxiii 24 [A.V. 23] et alibi: apud Davidem, In voluntario sacrificabo Tibi, confitebor nomini Tuo Jehovah, quia bonum, Ps. liv 8 [A.V. 6];

ex {7}thruma seu collecta quam facerent ad tabernaculum, et ad vestes sanctitatis, de qua apud Mosen, Loquere ad filios Israelis, et accipiant mihi collectam a cum omni viro, quem sponte impulit cor ejus accipietis collectam meam, Exod. xxv 2;

et alibi, Omnis spontaneus corde adducet eam, collectam Jehovae, Exod. xxxv 5. [5] Humiliatio autem rationalis hominis seu ejus afflictio, ex libero, ut dictum, repraesentata quoque fuit per afflictionem animarum in diebus festis, de qua apud Mosen, Erit vobis in statutum aeternitatis, in mense septimo, in decimo mensis, affligetis animas vestras, Lev. xvi 29;

et alibi, In decimo mensis septimi, is dies expiationum ille, convocatio sancta erit vobis, et affligetis animas vestras,...omnis anima, quae {8}se non afflixerit in ipso die hoc, {9}exscindetur e populis suis, Lev. xxiii 27, 29;

inde azymum in quo non fermentatum, dicitur panis afflictionis, Deut. (x)xvi 2,3; de afflictione ita apud Davidem, Jehovah, quis peregrinabitur in tentorio Tuo, quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? Ambulans integer, et operans justitiam,...qui jurat ad affligendum se, non mutat, Psalm xv 1, 2, 4. [6] Quod `afflictio' sit domatio et subjugatio malorum et falsorum assurgentium ab externo homine in ejus rationalem, ex illis quae dicta sunt, constare potest; ita non est aliqua detrusio sui in paupertatem et miserias, seu abdicatio jucunditatum corporis, inde non domatur et subjugatur malum; quandoque etiam aliud malum inde exsuscitatur, nempe meritum propter abdicationem, praeter quod liberum hominis patiatur, in quo, ut in humo, unice bonum et verum fidei inseminari potest. De afflictione quod etiam sit tentatio, videatur prius n. 1846. @1 seu.$ @2 hoc.$ @3 so A, but in 9096 S. has faciet fecerit and eritis.$ @4 seu.$ @5 quorum cum quasi torrente auferuntur, aspirante eorum jucundo impuro et excrementitio, in libero putant se esse.$ @6 i seu voluntariis.$ @7 Hebrew (terumah) `offering.' Sch. has here ut accipiant mihi Thrumam (collectam) a cum omni viro; but in Ex. xxxv Therumah (sublationem) and Therumam Jehovae.$ @8 non afflixerit se.$ @9 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church